< Genesis 14 >

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium
那時史納爾王阿默辣斐耳,厄拉撒爾王阿黎約客,厄蘭王革多爾老默爾,哥因王提達耳,
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.
興兵攻擊索多瑪王貝辣,哈摩辣王彼爾沙,阿德瑪王史納布,責波殷王舍默貝爾及貝拉即左哈爾王。
3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est Mare Salis.
那些王子會合於息丁山谷,即今日的鹽海。
4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
他們十二年之久隸屬於革多爾老默爾,在十三年上就背叛了。
5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
在十四年上,革多爾老默爾率領與他聯盟的君王前來,在阿市塔特卡爾那殷擊敗了勒法因,在哈木擊敗了組斤,在克黎雅塔殷平原擊敗了厄明,
6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
在曷黎人的色依爾山擊敗了曷黎人,一直殺到靠近曠野的厄耳帕蘭;
7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.
然後回軍轉到恩米市帕特,即卡德士,征服了阿瑪肋克人的全部領土,也征服了住在哈匝宗塔瑪爾的阿摩黎人。
8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri:
索多瑪王哈摩辣王,阿德瑪王,責波殷王和貝拉即左哈爾王於是出來,在息丁山谷列陣,
9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque.
與厄蘭王革多爾老默爾,哥因王提達耳,史納爾王阿漠辣斐耳和厄拉撒爾王阿黎約客交戰:四個王子敵對五個王子。
10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem.
息丁山谷遍地是瀝青坑;索多瑪王和哈摩辣王逃跑時都跌在坑裏;其餘的人都逃到山裏去了。
11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt:
那四個王子劫走了索多瑪和哈摩辣所有的財物和一切食糧,
12 necnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
連亞巴郎兄弟的兒子羅特和他的財物也帶走了,因為那時他正住在索多瑪。
13 Et ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram.
有個逃出的人跑來,將這事告訴了希伯來人亞巴郎,他那時住在阿摩黎人瑪默勒的橡樹區;這阿摩黎人原是亞巴郎的盟友厄市苛耳和阿乃爾的兄弟。
14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan.
亞巴郎一聽說他的親人被人擄去,遂率領家生的步兵三百一十八人,直追至丹。
15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.
夜間又和自己的僕人分隊襲擊,將他們擊敗,直追至大馬士革以北的曷巴,
16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
奪回了所有的財物,連他的親屬羅特和他的財物,以及婦女和人民都奪回來了。
17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.
亞巴郎擊敗革多老默爾和與他聯盟的王子回來時,索多瑪王出來,到沙委山谷,即「君王山谷」迎接他。
18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei Altissimi,
撒冷王默基瑟德也帶了餅酒來,他是至高者天主的司祭,
19 benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo Excelso, qui creavit cælum et terram:
祝福他說:「願亞巴郎蒙受天地的主宰,至高者天主的祝福!
20 et benedictus Deus Excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
願將你的敵人交於你手中的至高者的天主受讚美! 」亞巴郎遂將所得的,拿出十分之一,給了默基瑟德。
21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
索多瑪王對亞巴郎說:「請你將人交給我,財物你都拿去罷! 」
22 Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum Possessorem cæli et terræ,
亞巴郎卻對索多瑪王說:「我向上主、至高者天主、天地的主宰舉手起誓:
23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram:
凡屬於你的,連一根線,一根鞋帶,我也不拿,免得你說:我使亞巴郎發了財。
24 exceptis his, quæ comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.
除僕從吃用了的以外,我什麼也不要;至於與我同行的人阿乃爾、厄市苛耳和瑪默勒所應得的一分,應讓他們拿去。」

< Genesis 14 >