< Hiezechielis Prophetæ 22 >

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
耶和华的话又临到我说:
2 Et tu fili hominis nonne iudicas, nonne iudicas civitatem sanguinum?
“人子啊,你要审问审问这流人血的城吗?当使她知道她一切可憎的事。
3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius: et quæ fecit idola contra semetipsam ut pollueretur.
你要说,主耶和华如此说:哎!这城有流人血的事在其中,叫她受报的日期来到,又做偶像玷污自己,陷害自己。
4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti: et in idolis tuis, quæ fecisti, polluta es: et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum: propterea dedi te opprobrium Gentibus, et irrisionem universis terris.
你因流了人的血,就为有罪;你做了偶像,就玷污自己,使你受报之日临近,报应之年来到。所以我叫你受列国的凌辱和列邦的讥诮。
5 Quæ iuxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te: sordida, nobilis, grandis interitu.
你这名臭、多乱的城啊,那些离你近、离你远的都必讥诮你。
6 Ecce principes Israel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
“看哪,以色列的首领各逞其能,在你中间流人之血。
7 Patrem, et matrem contumeliis affecerunt in te, advenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et viduam contristaverunt apud te:
在你中间有轻慢父母的,有欺压寄居的,有亏负孤儿寡妇的。
8 Sanctuaria mea sprevisti, et Sabbata mea polluisti.
你藐视了我的圣物,干犯了我的安息日。
9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te, scelus operati sunt in medio tui.
在你中间有谗谤人、流人血的;有在山上吃过祭偶像之物的,有行淫乱的。
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te.
在你中间有露继母下体羞辱父亲的,有玷辱月经不洁净之妇人的。
11 Et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie, frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te.
这人与邻舍的妻行可憎的事;那人贪淫玷污儿妇;还有玷辱同父之姊妹的。
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem: usuram, et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris: meique oblita es, ait Dominus Deus.
在你中间有为流人血受贿赂的;有向借钱的弟兄取利,向借粮的弟兄多要的。且因贪得无厌,欺压邻舍夺取财物,竟忘了我。这是主耶和华说的。
13 Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam, quam fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
“看哪,我因你所得不义之财和你中间所流的血,就拍掌叹息。
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut prævalebunt manus tuæ in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
到了我惩罚你的日子,你的心还能忍受吗?你的手还能有力吗?我—耶和华说了这话,就必照着行。
15 Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
我必将你分散在列国,四散在列邦。我也必从你中间除掉你的污秽。
16 Et possidebo te in conspectu Gentium: et scies quia ego Dominus.
你必在列国人的眼前因自己所行的被亵渎,你就知道我是耶和华。”
17 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
耶和华的话临到我说:
18 Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt.
“人子啊,以色列家在我看为渣滓。他们都是炉中的铜、锡、铁、铅,都是银渣滓。
19 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem,
所以主耶和华如此说:因你们都成为渣滓,我必聚集你们在耶路撒冷中。
20 congregatione argenti, et æris, et stanni, et ferri, et plumbi in medio fornacis: ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea, et requiescam: et conflabo vos.
人怎样将银、铜、铁、铅、锡聚在炉中,吹火熔化;照样,我也要发怒气和忿怒,将你们聚集放在城中,熔化你们。
21 Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
我必聚集你们,把我烈怒的火吹在你们身上,你们就在其中熔化。
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio eius: et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos.
银子怎样熔化在炉中,你们也必照样熔化在城中,你们就知道我—耶和华是将忿怒倒在你们身上了。”
23 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
耶和华的话临到我说:
24 Fili hominis, dic ei: Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
“人子啊,你要对这地说:你是未得洁净之地,在恼恨的日子也没有雨下在你以上。
25 Coniuratio prophetarum in medio eius, sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
其中的先知同谋背叛,如咆哮的狮子抓撕掠物。他们吞灭人民,抢夺财宝,使这地多有寡妇。
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam: et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a Sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
其中的祭司强解我的律法,亵渎我的圣物,不分别圣的和俗的,也不使人分辨洁净的和不洁净的,又遮眼不顾我的安息日;我也在他们中间被亵慢。
27 Principes eius in medio illius, quasi lupi rapientes prædam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
其中的首领仿佛豺狼抓撕掠物,杀人流血,伤害人命,要得不义之财。
28 Prophetæ autem eius liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes: Hæc dicit Dominus Deus, cum Dominus non sit locutus.
其中的先知为百姓用未泡透的灰抹墙,就是为他们见虚假的异象,用谎诈的占卜,说:‘主耶和华如此说’,其实耶和华没有说。
29 Populi terræ calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter: egenum, et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque iudicio.
国内众民一味地欺压,惯行抢夺,亏负困苦穷乏的,背理欺压寄居的。
30 Et quæsivi de eis virum, qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam: et non inveni.
我在他们中间寻找一人重修墙垣,在我面前为这国站在破口防堵,使我不灭绝这国,却找不着一个。
31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
所以我将恼恨倒在他们身上,用烈怒的火灭了他们,照他们所行的报应在他们头上。这是主耶和华说的。”

< Hiezechielis Prophetæ 22 >