< Exodus 40 >

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum:
et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti:
et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum eius.
circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius:
altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
15 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
16 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.
fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
18 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
19 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
20 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
21 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem.
cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
22 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam Septentrionalem extra velum,
posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.
ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
24 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,
posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
25 locatis per ordinem lucernis, iuxta præceptum Domini.
locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
26 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
28 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
posuit et tentorium in introitu tabernaculi
29 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
31 Laveruntque Moyses et Aaron, ac filii eius manus suas et pedes,
laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
32 cum ingrederentur tectum fœderis, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.
cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
33 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu eius tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
34 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
35 Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et maiestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
36 Si quando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas:
si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
37 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
si pendebat desuper manebant in eodem loco
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.
nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

< Exodus 40 >