< Exodus 35 >

1 Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Hæc sunt quæ iussit Dominus fieri.
igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, Sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem Sabbati.
non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens:
et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et æs,
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
7 pellesque arietum rubricatas, et ianthinas, ligna setim,
et pelles arietum rubricatas et ianthinas
8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
ligna setthim
9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
11 Tabernaculum scilicet, et tectum eius, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos et bases:
quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
12 Arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur:
tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
13 Mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus:
arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
14 Candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium:
mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
15 Altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: Tentorium ad ostium tabernaculi:
candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
16 Altare holocausti, et craticulam eius æneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim eius:
altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
17 Cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis:
cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
19 Vestimenta, quorum usus est in ministerio Sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi.
paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,
vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et ianthinas,
viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
24 argenti, ærisque metalla obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera quæ iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt.
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
30 Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iuda.
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
31 Implevitque eum Spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina
dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro et argento, et ære,
implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario. Quidquid fabre adinveniri potest,
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
34 dedit in corde eius: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan:
dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant

< Exodus 35 >