< Exodus 30 >

1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
너는 분향할 단을 만들지니 곧 조각목으로 만들되
2 habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
장이 일 규빗, 광이 일 규빗으로 네모 반듯하게 하고 고는 이 규빗으로 하며 그 뿔을 그것과 연하게 하고
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
단 상면과 전후 좌우면과 뿔을 정금으로 싸고 주위에 금테를 두를지며
4 et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
금테 아래 양편에 금고리 둘을 만들되 곧 그 양편에 만들지니 이는 단을 메는 채를 꿸 곳이며
5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
그 채를 조각목으로 만들고 금으로 싸고
6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
그 단을 증거궤 위 속죄소 맞은편 곧 증거궤 앞에 있는 장 밖에 두라 그 속죄소는 내가 너와 만날 곳이며
7 Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud:
아론이 아침마다 그 위에 향기로운 향을 사르되 등불을 정리할 때에 사를지며
8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
또 저녁때 등불을 켤 때에 사를지니 이 향은 너희가 대대로 여호와앞에 끊지 못할지며
9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
너희는 그 위에 다른 향을 사르지 말며 번제나 소제를 드리지 말며 전제의 술을 붓지 말며
10 Et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
아론이 일년 일차씩 이 향단 뿔을 위하여 속죄하되 속죄제의 피로 일년 일차씩 대대로 속죄할지니라 이 단은 여호와께 지극히 거룩하니라
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
여호와께서 모세에게 일러 가라사대
12 Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
네가 이스라엘 자손의 수효를 따라 조사할 때에 조사 받은 각 사람은 그 생명의 속전을 여호와께 드릴지니 이는 그 계수할 때에 그들 중에 온역이 없게 하려 함이라
13 Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli iuxta mensuram templi. Siclus viginti obolos habet. Media pars sicli offeretur Domino.
무릇 계수 중에 드는 자마다 성소에 세겔대로 반 세겔을 낼지니 한 세겔은 이십 게라라 그 반 세겔을 여호와께 드릴지며
14 Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
무릇 계수 중에 드는 자 곧 이십세 이상 된 자가 여호와께 드리되
15 Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
너희의 생명을 속하기 위하여 여호와께 드릴 때에 부자라고 반 세겔에서 더 내지 말고 가난한 자라고 덜 내지 말지며
16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
너는 이스라엘 자손에게서 속전을 취하여 회막의 봉사에 쓰라 이것이 여호와 앞에서 이스라엘 자손의 기념이 되어서 너희의 생명을 속하리라
17 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
여호와께서 모세에게 일러 가라사대
18 Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
너는 물두멍을 놋으로 만들어 씻게 하되 그것을 회막과 단 사이에 두고 그 속에 물을 담으라
19 lavabunt in ea Aaron, et filii eius manus suas ac pedes,
아론과 그 아들들이 그 두멍에서 수족을 씻되
20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
그들이 회막에 들어갈 때에 물로 씻어 죽기를 면할 것이요 단에 가까이 가서 그 직분을 행하여 화제를 여호와 앞에 사를 때에도 그리 할지니라
21 ne forte moriantur. Legitimum sempiternum erit ipsi, et semini eius per successiones.
이와 같이 그들이 그 수족을 씻어 죽기를 면할지니 이는 그와 그 자손이 대대로 영원히 지킬 규례니라
22 Locutusque est Dominus ad Moysen,
여호와께서 모세에게 또 일러 가라사대
23 dicens: Sume tibi aromata, primæ myrrhæ et electæ quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
너는 상등 향품을 취하되 액체 몰약 오백 세겔과 그 반수의 향기로운 육계 이백오십 세겔과 향기로운 창포 이백오십 세겔과
24 casiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
계피 오백 세겔을 성소의 세겔대로 하고 감람 기름 한 힌을 취하여
25 faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
그것으로 거룩한 관유를 만들되 향을 제조하는 법대로 향기름을 만들지니 그것이 거룩한 관유가 될지라
26 et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
너는 그것으로 회막과 증거궤에 바르고
27 mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia eius, altaria thymiamatis,
상과 그 모든 기구며 등대와 그 기구며 분향단과
28 et holocausti, et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinet.
및 번제단과 그 모든 기구와 물두멍과 그 받침에 발라
29 Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.
그것들을 지성물로 구별하라 무릇 이것에 접촉하는 것이 거룩하리라
30 Aaron et filios eius unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
너는 아론과 그 아들들에게 기름을 발라 그들을 거룩하게 하고 그들로 내게 제사장 직분을 행하게 하고
31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
이스라엘 자손에게 고하여 이르기를 이것은 너희 대대로 내게 거룩한 관유니
32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
사람의 몸에 붓지 말며 이 방법대로 이와 같은 것을 만들지 말라 이는 거룩하니 너희는 거룩히 여기라
33 Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo, alieno, exterminabitur de populo suo.
무릇 이와 같은 것을 만드는 자나 무릇 이것을 타인에게 붓는 자는 그 백성 중에서 끊쳐지리라 하라
34 Dixitque Dominus ad Moysen: Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, æqualis ponderis erunt omnia:
여호와께서 모세에게 이르시되 너는 소합향과 나감향과 풍자향의 향품을 취하고 그 향품을 유향에 섞되 각기 동일한 중수로 하고
35 faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
그것으로 향을 만들되 향 만드는 법대로 만들고 그것에 소금을 쳐서 성결하게 하고
36 Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
그 향 얼마를 곱게 찧어 내가 너와 만날 회막 안 증거궤 앞에 두라 이 향은 너희에게 지극히 거룩하니라
37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
네가 만들 향은 여호와를 위하여 거룩한 것이니 그 방법대로 너희를 위하여 만들지 말라
38 Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
무릇 맡으려고 이같은 것을 만드는 자는 그 백성 중에서 끊쳐지리라

< Exodus 30 >