< Ecclesiastes 7 >

1 Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
2 Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
3 Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
4 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia.
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
5 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
6 Quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
7 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
8 Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
9 Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
10 Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? Stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
11 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. Hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
13 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
14 In die bona fruere bonis, et malam diem præcave. Sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
15 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
16 Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
17 Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
18 Bonum est te sustentare iustum, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
19 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
20 Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
22 Scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
23 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
24 multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
26 et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
28 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
29 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem verbi?
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi

< Ecclesiastes 7 >