< Ecclesiastes 3 >

1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. 2 Tempus nascendi, et tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. 3 Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus ædificandi. 4 Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi, et tempus saltandi. 5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. 6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi, et tempus abiiciendi. 7 Tempus scindendi, et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. 8 Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis. 9 Quid habet amplius homo de labore suo? 10 Vidi afflictionem, quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea. 11 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. 12 Et cognovi quod non esset melius nisi lætari, et facere bene in vita sua. 13 Omnis enim homo, qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est. 14 Didici quod omnia opera, quæ fecit Deus, perseverent in perpetuum: non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quæ fecit Deus ut timeatur. 15 Quod factum est, ipsum permanet: quæ futura sunt, iam fuerunt: et Deus instaurat quod abiit. 16 Vidi sub sole in loco iudicii impietatem, et in loco iustitiæ iniquitatem. 17 Et dixi in corde meo: Iustum, et impium iudicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. 18 Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. 19 Idcirco unus interitus est hominis, et iumentorum, et æqua utriusque conditio: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur: similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumento amplius: cuncta subiacent vanitati, 20 et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. 21 Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum? 22 Et deprehendi nihil esse melius quam lætari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?

< Ecclesiastes 3 >