< Ecclesiastes 10 >

1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
死苍蝇使做香的膏油发出臭气; 这样,一点愚昧也能败坏智慧和尊荣。
2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
智慧人的心居右; 愚昧人的心居左。
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
并且愚昧人行路显出无知, 对众人说,他是愚昧人。
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
掌权者的心若向你发怒, 不要离开你的本位, 因为柔和能免大过。
5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
我见日光之下有一件祸患, 似乎出于掌权的错误,
6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
就是愚昧人立在高位; 富足人坐在低位。
7 Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
我见过仆人骑马, 王子像仆人在地上步行。
8 Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
挖陷坑的,自己必掉在其中; 拆墙垣的,必为蛇所咬。
9 Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
凿开石头的,必受损伤; 劈开木头的,必遭危险。
10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit multo labore, exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
铁器钝了,若不将刃磨快,就必多费气力; 但得智慧指教,便有益处。
11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
未行法术以先,蛇若咬人, 后行法术也是无益。
12 Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis præcipitabunt eum:
智慧人的口说出恩言; 愚昧人的嘴吞灭自己。
13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
他口中的言语起头是愚昧; 他话的末尾是奸恶的狂妄。
14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
愚昧人多有言语, 人却不知将来有什么事; 他身后的事谁能告诉他呢?
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
凡愚昧人,他的劳碌使自己困乏, 因为连进城的路,他也不知道。
16 Væ tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
邦国啊,你的王若是孩童, 你的群臣早晨宴乐, 你就有祸了!
17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
邦国啊,你的王若是贵胄之子, 你的群臣按时吃喝, 为要补力,不为酒醉, 你就有福了!
18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
因人懒惰,房顶塌下; 因人手懒,房屋滴漏。
19 In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniæ obediunt omnia.
设摆筵席是为喜笑。 酒能使人快活; 钱能叫万事应心。
20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.
你不可咒诅君王, 也不可心怀此念; 在你卧房也不可咒诅富户。 因为空中的鸟必传扬这声音, 有翅膀的也必述说这事。

< Ecclesiastes 10 >