< Deuteronomii 20 >

1 Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et maiorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos: quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de Terra Ægypti.
「你出去與仇敵爭戰的時候,看見馬匹、車輛,並有比你多的人民,不要怕他們,因為領你出埃及地的耶和華-你上帝與你同在。
2 Appropinquante autem iam prælio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum:
你們將要上陣的時候,祭司要到百姓面前宣告
3 Audi Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos:
說:『以色列人哪,你們當聽,你們今日將要與仇敵爭戰,不要膽怯,不要懼怕戰兢,也不要因他們驚恐;
4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
因為耶和華-你們的上帝與你們同去,要為你們與仇敵爭戰,拯救你們。』
5 Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo, qui ædificavit domum novam, et non dedicavit eam? Vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
官長也要對百姓宣告說:『誰建造房屋,尚未奉獻,他可以回家去,恐怕他陣亡,別人去奉獻。
6 Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? Vadat, et revertatur in domum suam: ne forte moriatur in bello, et alius homo eius fungatur officio.
誰種葡萄園,尚未用所結的果子,他可以回家去,恐怕他陣亡,別人去用。
7 Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? Vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
誰聘定了妻,尚未迎娶,他可以回家去,恐怕他陣亡,別人去娶。』
8 His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? Vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
官長又要對百姓宣告說:『誰懼怕膽怯,他可以回家去,恐怕他弟兄的心消化,和他一樣。』
9 Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos præparabit.
官長對百姓宣告完了,就當派軍長率領他們。
10 Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
「你臨近一座城、要攻打的時候,先要對城裏的民宣告和睦的話。
11 Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
他們若以和睦的話回答你,給你開了城,城裏所有的人都要給你效勞,服事你;
12 Sin autem fœdus inire noluerit, et cœperit contra te bellum, oppugnabis eam.
若不肯與你和好,反要與你打仗,你就要圍困那城。
13 Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne, quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
耶和華-你的上帝把城交付你手,你就要用刀殺盡這城的男丁。
14 absque mulieribus et infantibus, iumentis et ceteris, quæ in civitate sunt. Omnem prædam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi.
惟有婦女、孩子、牲畜,和城內一切的財物,你可以取為自己的掠物。耶和華-你上帝把你仇敵的財物賜給你,你可以吃用。
15 Sic facies cunctis civitatibus, quæ a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
離你甚遠的各城,不是這些國民的城,你都要這樣待他。
16 De his autem civitatibus, quæ dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere:
但這些國民的城,耶和華-你上帝既賜你為業,其中凡有氣息的,一個不可存留;
17 sed interficies in ore gladii, Hethæum videlicet, et Amorrhæum, et Chananæum, Pherezæum, et Hevæum, et Iebusæum, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus:
只要照耶和華-你上帝所吩咐的將這赫人、亞摩利人、迦南人、比利洗人、希未人、耶布斯人都滅絕淨盡,
18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis: et peccetis in Dominum Deum vestrum.
免得他們教導你們學習一切可憎惡的事,就是他們向自己神所行的,以致你們得罪耶和華-你們的上帝。
19 Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
「你若許久圍困、攻打所要取的一座城,就不可舉斧子砍壞樹木;因為你可以吃那樹上的果子,不可砍伐。田間的樹木豈是人,叫你糟蹋嗎?
20 Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat.
惟獨你所知道不是結果子的樹木可以毀壞、砍伐,用以修築營壘,攻擊那與你打仗的城,直到攻塌了。」

< Deuteronomii 20 >