< Amos Propheta 6 >

1 Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel.
國為列國之首,人最著名, 且為以色列家所歸向, 在錫安和撒馬利亞山安逸無慮的,有禍了!
2 Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam: et descendite in Geth Palæsthinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.
你們要過到甲尼察看, 從那裏往大城哈馬去, 又下到非利士人的迦特, 看那些國比你們的國還強嗎? 境界比你們的境界還寬嗎?
3 Qui separati estis in diem malum: et appropinquatis solio iniquitatis.
你們以為降禍的日子還遠, 坐在位上盡行強暴。
4 Qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris: qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti.
你們躺臥在象牙床上,舒身在榻上, 吃群中的羊羔,棚裏的牛犢;
5 Qui canitis ad vocem psalterii: sicut David putaverunt se habere vasa cantici.
彈琴鼓瑟唱消閑的歌曲, 為自己製造樂器,如同大衛所造的;
6 Bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti: et nihil patiebantur super contritione Ioseph.
以大碗喝酒,用上等的油抹身, 卻不為約瑟的苦難擔憂。
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium: et auferetur factio lascivientium.
所以這些人必在被擄的人中首先被擄; 舒身的人荒宴之樂必消滅了。
8 Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Iacob, et domos eius odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
主耶和華-萬軍之上帝指着自己起誓說: 我憎惡雅各的榮華,厭棄他的宮殿; 因此,我必將城和其中所有的都交付敵人。
9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
那時,若在一房之內剩下十個人,也都必死。
10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo: et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te? Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.
死人的伯叔,就是燒他屍首的,要將這屍首搬到房外,問房屋內間的人說:「你那裏還有人沒有?」他必說:「沒有」;又說:「不要作聲,因為我們不可提耶和華的名。」
11 Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum maiorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
看哪,耶和華出令, 大房就被攻破, 小屋就被打裂。
12 Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem iudicium, et fructum iustitiæ in absinthium.
馬豈能在崖石上奔跑? 人豈能在那裏用牛耕種呢? 你們卻使公平變為苦膽, 使公義的果子變為茵蔯。
13 Qui lætamini in nihilo: qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
你們喜愛虛浮的事,自誇說: 我們不是憑自己的力量取了角嗎?
14 Ecce enim suscitabo super vos domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem: et conteret vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserti.
耶和華、萬軍之上帝說: 以色列家啊,我必興起一國攻擊你們; 他們必欺壓你們, 從哈馬口直到亞拉巴的河。

< Amos Propheta 6 >