< Amos Propheta 1 >

1 Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue: quæ vidit super Israel in diebus Oziæ regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terræmotus. 2 Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exiccatus est vertex Carmeli. 3 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quattuor non convertam eum: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. 4 Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad. 5 Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus. 6 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quattuor non convertam eum: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa. 7 Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes eius. 8 Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus. 9 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quattuor non convertam eum: eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumæa, et non sint recordati fœderis fratrum. 10 Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes eius. 11 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quattuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem. 12 Mittam ignem in Theman: et devorabit ædes Bosræ. 13 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quattuor non convertam eum: eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. 14 Et succendam ignem in muro Rabba: et devorabit ædes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis. 15 Et ibit Melchom in captivitatem, ipse, et principes eius simul, dicit Dominus.

< Amos Propheta 1 >