< Ii Samuelis 2 >

1 Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
此後,大衛問耶和華說:「我上猶大的一個城去可以嗎?」耶和華說:「可以。」大衛說:「我上哪一個城去呢?」耶和華說:「上希伯崙去。」
2 Ascendit ergo David, et duæ uxores eius, Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli:
於是大衛和他的兩個妻-一個是耶斯列人亞希暖,一個是作過迦密人拿八妻的亞比該-都上那裏去了。
3 sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron.
大衛也將跟隨他的人和他們各人的眷屬一同帶上去,住在希伯崙的城邑中。
4 Veneruntque viri Iuda, et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iuda. Et nunciatum est David, quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul.
猶大人來到希伯崙,在那裏膏大衛作猶大家的王。 有人告訴大衛說:「葬埋掃羅的是基列‧雅比人。」
5 Misit ergo David nuncios ad viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
大衛就差人去見基列‧雅比人,對他們說:「你們厚待你們的主-掃羅,將他葬埋。願耶和華賜福與你們!
6 Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem: sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
你們既行了這事,願耶和華以慈愛誠實待你們,我也要為此厚待你們。
7 Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis: licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi.
現在你們的主-掃羅死了,猶大家已經膏我作他們的王,所以你們要剛強奮勇。」
8 Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
掃羅的元帥尼珥的兒子押尼珥,曾將掃羅的兒子伊施波設帶過河,到瑪哈念,
9 regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super Israel universum.
立他作王,治理基列、亞書利、耶斯列、以法蓮、便雅憫,和以色列眾人。
10 Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israel, et duobus annis regnavit: sola autem domus Iuda sequebatur David.
掃羅的兒子伊施波設登基的時候年四十歲,作以色列王二年;惟獨猶大家歸從大衛。
11 Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Iuda, septem annorum, et sex mensium.
大衛在希伯崙作猶大家的王,共七年零六個月。
12 Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul de castris in Gabaon.
尼珥的兒子押尼珥和掃羅的兒子伊施波設的僕人從瑪哈念出來,往基遍去。
13 Porro Ioab filius Sarviæ, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.
洗魯雅的兒子約押和大衛的僕人也出來,在基遍池旁與他們相遇;一班坐在池這邊,一班坐在池那邊。
14 Dixitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Ioab: Surgant.
押尼珥對約押說:「讓少年人起來,在我們面前戲耍吧!」約押說:「可以。」
15 Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Beniamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
就按着定數起來:屬掃羅兒子伊施波設的便雅憫人過去十二名,大衛的僕人也過去十二名,
16 Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque est nomen loci illius: Ager robustorum, in Gabaon.
彼此揪頭,用刀刺肋,一同仆倒。所以,那地叫做希利甲‧哈素林,就在基遍。
17 Et ortum est bellum durum satis in die illa: fugatusque est Abner, et viri Israel a pueris David.
那日的戰事凶猛,押尼珥和以色列人敗在大衛的僕人面前。
18 Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Ioab, et Abisai, et Asael: porro Asael cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis, quæ morantur in silvis.
在那裏有洗魯雅的三個兒子:約押、亞比篩、亞撒黑。亞撒黑腳快如野鹿一般;
19 Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
亞撒黑追趕押尼珥,直追趕他不偏左右。
20 Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait: Tu ne es Asael? Qui respondit: Ego sum.
押尼珥回頭說:「你是亞撒黑嗎?」回答說:「是。」
21 Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael omittere quin urgeret eum.
押尼珥對他說:「你或轉向左轉向右,拿住一個少年人,剝去他的戰衣。」亞撒黑卻不肯轉開不追趕他。
22 Rursumque locutus est Abner ad Asael: recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
押尼珥又對亞撒黑說:「你轉開不追趕我吧!我何必殺你呢?若殺你,有甚麼臉見你哥哥約押呢?」
23 Qui audire contempsit, et noluit declinare: percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco: omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asael, et mortuus erat, subsistebant.
亞撒黑仍不肯轉開。故此,押尼珥就用槍鐏刺入他的肚腹,甚至槍從背後透出,亞撒黑就在那裏仆倒而死。眾人趕到亞撒黑仆倒而死的地方,就都站住。
24 Persequentibus autem Ioab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad Collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
約押和亞比篩追趕押尼珥,日落的時候,到了通基遍曠野的路旁,基亞對面的亞瑪山。
25 Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner: et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
便雅憫人聚集,跟隨押尼珥站在一個山頂上。
26 Et exclamavit Abner ad Ioab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? An ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
押尼珥呼叫約押說:「刀劍豈可永遠殺人嗎?你豈不知終久必有苦楚嗎?你要等何時才叫百姓回去、不追趕弟兄呢?」
27 Et ait Ioab: Vivit Dominus, si locutus fuisses mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
約押說:「我指着永生的上帝起誓:你若不說戲耍的那句話,今日早晨百姓就回去,不追趕弟兄了。」
28 Insonuit ergo Ioab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
於是約押吹角,眾民就站住,不再追趕以色列人,也不再打仗了。
29 Abner autem et viri eius abierunt per campestria, tota nocte illa: et transierunt Iordanem, et lustrata omni Beth horon, venerunt ad castra.
押尼珥和跟隨他的人整夜經過亞拉巴,過約旦河,走過畢倫,到了瑪哈念。
30 Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum: et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele.
約押追趕押尼珥回來,聚集眾民,見大衛的僕人中缺少了十九個人和亞撒黑。
31 Servi autem David percusserunt de Beniamin, et de viris, qui erant cum Abner trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
但大衛的僕人殺了便雅憫人和跟隨押尼珥的人,共三百六十名。
32 Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
眾人將亞撒黑送到伯利恆,葬在他父親的墳墓裏。約押和跟隨他的人走了一夜,天亮的時候到了希伯崙。

< Ii Samuelis 2 >