< Ii Regum 24 >

1 In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioakim servus tribus annis: et rursum rebellavit contra eum.
约雅敬年间,巴比伦王尼布甲尼撒上到 犹大;约雅敬服事他三年,然后背叛他。
2 Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Iudam, ut disperderent eum, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
耶和华使迦勒底军、亚兰军、摩押军,和亚扪人的军来攻击约雅敬,毁灭犹大,正如耶和华借他仆人众先知所说的。
3 Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit,
这祸临到犹大人,诚然是耶和华所命的,要将他们从自己面前赶出,是因玛拿西所犯的一切罪;
4 et propter sanguinem innoxium, quem effudit, et implevit Ierusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
又因他流无辜人的血,充满了耶路撒冷;耶和华决不肯赦免。
5 Reliqua autem sermonum Ioakim, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda? Et dormivit Ioakim cum patribus suis:
约雅敬其余的事,凡他所行的都写在犹大列王记上。
6 et regnavit Ioachin filius eius pro eo.
约雅敬与他列祖同睡。他儿子约雅斤接续他作王。
7 Et ultra non addidit rex Ægypti, ut egrederetur de terra sua: tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quæ fuerant regis Ægypti.
埃及王不再从他国中出来;因为巴比伦王将埃及王所管之地,从埃及小河直到幼发拉底河都夺去了。
8 Decem et octo annorum erat Ioachin cum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Nohesta filia Elnathan de Ierusalem.
约雅斤登基的时候年十八岁,在耶路撒冷作王三个月。他母亲名叫尼护施她,是耶路撒冷人以利拿单的女儿。
9 Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerat pater eius.
约雅斤行耶和华眼中看为恶的事,效法他父亲一切所行的。
10 In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
那时,巴比伦王尼布甲尼撒的军兵上到耶路撒冷,围困城。
11 Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
当他军兵围困城的时候,巴比伦王尼布甲尼撒就亲自来了。
12 Egressusque est Ioachin rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
犹大王约雅斤和他母亲、臣仆、首领、太监一同出城,投降巴比伦王;巴比伦王便拿住他。那时是巴比伦王第八年。
13 Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini.
巴比伦王将耶和华殿和王宫里的宝物都拿去了,将以色列王所罗门所造耶和华殿里的金器都毁坏了,正如耶和华所说的;
14 Et transtulit omnem Ierusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem: et omnem artificem et clusorem: nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ.
又将耶路撒冷的众民和众首领,并所有大能的勇士,共一万人,连一切木匠、铁匠都掳了去;除了国中极贫穷的人以外,没有剩下的;
15 Transtulit quoque Ioachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius: et iudices terræ duxit in captivitatem de Ierusalem in Babylonem.
并将约雅斤和王母、后妃、太监,与国中的大官,都从耶路撒冷掳到巴比伦去了;
16 Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores: duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
又将一切勇士七千人和木匠、铁匠一千人,都是能上阵的勇士,全掳到巴比伦去了。
17 Et constituit Matthaniam patruum eius pro eo: imposuitque nomen ei Sedeciam.
巴比伦王立 约雅斤的叔叔玛探雅代替他作王,给玛探雅改名叫西底家。
18 Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius erat Amital, filia Ieremiæ de Lobna.
西底家登基的时候年二十一岁,在耶路撒冷作王十一年。他母亲名叫哈慕她,是立拿人耶利米的女儿。
19 Et fecit malum coram Domino, iuxta omnia quæ fecerat Ioakim.
西底家行耶和华眼中看为恶的事,是照约雅敬一切所行的。
20 Irascebatur enim Dominus contra Ierusalem et contra Iudam, donec proiiceret eos a facie sua: recessitque Sedecias a rege Babylonis.
因此耶和华的怒气在耶路撒冷和犹大发作,以致将人民从自己面前赶出。

< Ii Regum 24 >