< Ii Paralipomenon 35 >

1 Fecit autem Iosias in Ierusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
约西亚在耶路撒冷向耶和华守逾越节。正月十四日,就宰了逾越节的羊羔。
2 et constituit Sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini.
王分派祭司各尽其职,又勉励他们办耶和华殿中的事;
3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israel sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israel, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo eius Israel.
又对那归耶和华为圣、教训以色列人的利未人说:“你们将圣约柜安放在以色列王大卫儿子所罗门建造的殿里,不必再用肩扛抬。现在要事奉耶和华—你们的 神,服事他的民以色列。
4 Et præparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius.
你们应当按着宗族,照着班次,遵以色列王大卫和他儿子所罗门所写的,自己预备。
5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
要按着你们的弟兄,这民宗族的班次,站在圣所,每班中要利未宗族的几个人。
6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint iuxta verba, quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
要宰逾越节的羊羔,洁净自己,为你们的弟兄预备了,好遵守耶和华借摩西所吩咐的话。”
7 Dedit præterea Iosias omni populo, qui ibi fuerat inventus in sollemnitate Phase, agnos et hœdos de gregibus, et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia. Hæc de regis universa substantia.
约西亚从群畜中赐给在那里所有的人民,绵羊羔和山羊羔三万只,牛三千只,作逾越节的祭物;这都是出自王的产业中。
8 Duces quoque eius, sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo, quam Sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Iahiel principes domus Domini, dederunt Sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
约西亚的众首领也乐意将牺牲给百姓和祭司利未人;又有管理 神殿的希勒家、撒迦利亚、耶歇将羊羔二千六百只,牛三百只,给祭司作逾越节的祭物。
9 Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanael fratres eius, necnon Hasabias, et Iehiel, et Iozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
利未人的族长歌楠雅和他两个兄弟示玛雅、拿坦业,与哈沙比雅、耶利、约撒拔将羊羔五千只,牛五百只,给利未人作逾越节的祭物。
10 Præparatumque est ministerium, et steterunt Sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, iuxta regis imperium.
这样,供献的事齐备了。祭司站在自己的地方,利未人按着班次站立,都是照王所吩咐的。
11 Et immolatum est Phase: asperseruntque Sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
利未人宰了逾越节的羊羔,祭司从他们手里接过血来洒在坛上;利未人剥皮,
12 et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in Libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
将燔祭搬来,按着宗族的班次分给众民,好照摩西书上所写的,献给耶和华;献牛也是这样。
13 Et assaverunt Phase super ignem, iuxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
他们按着常例,用火烤逾越节的羊羔。别的圣物用锅,用釜,用罐煮了,速速地送给众民。
14 sibi autem, et Sacerdotibus postea paraverunt: nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem Sacerdotes fuerunt occupati: unde Levitæ sibi, et Sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
然后为自己和祭司预备祭物;因为祭司亚伦的子孙献燔祭和脂油,直到晚上。所以利未人为自己和祭司亚伦的子孙,预备祭物。
15 Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, iuxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: Ianitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
歌唱的亚萨之子孙,照着大卫、亚萨、希幔,和王的先见耶杜顿所吩咐的,站在自己的地位上。守门的看守各门,不用离开他们的职事,因为他们的弟兄利未人给他们预备祭物。
16 Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, iuxta præceptum regis Iosiæ.
当日,供奉耶和华的事齐备了,就照约西亚王的吩咐守逾越节,献燔祭在耶和华的坛上。
17 Feceruntque filii Israel, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et sollemnitatem azymorum septem diebus.
当时在耶路撒冷的以色列人守逾越节,又守除酵节七日。
18 Non fuit Phase simile huic in Israel a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israel fecit Phase sicut Iosias, Sacerdotibus, et Levitis, et omni Iudæ, et Israel qui repertus fuerat, et habitantibus in Ierusalem.
自从先知撒母耳以来,在以色列中没有守过这样的逾越节,以色列诸王也没有守过,像约西亚、祭司、利未人、在那里的犹大人,和以色列人,以及耶路撒冷居民所守的逾越节。
19 Octavodecimo anno regni Iosiæ hoc Phase celebratum est.
这逾越节是约西亚作王十八年守的。
20 Postquam instauraverat Iosias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis iuxta Euphraten: et processit in occursum eius Iosias.
这事以后,约西亚修完了殿,有埃及王尼哥上来,要攻击靠近幼发拉底河的迦基米施;约西亚出去抵挡他。
21 At ille, missis ad eum nunciis, ait: Quid mihi et tibi est rex Iuda? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
他差遣使者来见约西亚,说:“犹大王啊,我与你何干?我今日来不是要攻击你,乃是要攻击与我争战之家,并且 神吩咐我速行,你不要干预 神的事,免得他毁灭你,因为 神是与我同在。”
22 Noluit Iosias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
约西亚却不肯转去离开他,改装要与他打仗,不听从 神借尼哥之口所说的话,便来到米吉多平原争战。
23 Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
弓箭手射中约西亚王。王对他的臣仆说:“我受了重伤,你拉我出阵吧!”
24 Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Ierusalem, mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum: et universus Iuda et Ierusalem luxerunt eum.
他的臣仆扶他下了战车,上了次车,送他到耶路撒冷,他就死了,葬在他列祖的坟墓里。犹大人和耶路撒冷人都为他悲哀。
25 Ieremias maxime: cuius omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem lamentationes super Iosiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israel: Ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
耶利米为约西亚作哀歌。所有歌唱的男女也唱哀歌,追悼约西亚,直到今日;而且在以色列中成了定例。这歌载在哀歌书上。
26 Reliqua autem sermonum Iosiæ et misericordiarum eius: quæ lege præcepta sunt Domini:
约西亚其余的事和他遵着耶和华律法上所记而行的善事,
27 opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in Libro regum Iuda et Israel.
并他自始至终所行的,都写在以色列和犹大列王记上。

< Ii Paralipomenon 35 >