< Ii Paralipomenon 27 >

1 Vigintiquinque annorum erat Ioatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. 2 Fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. 3 Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit. 4 Urbes quoque ædificavit in montibus Iuda, et in saltibus castella, et turres. 5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio. 6 Corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. 7 Reliqua autem sermonum Ioatham, et omnes pugnæ eius, et opera, scripta sunt in Libro regum Israel et Iuda. 8 Vigintiquinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. 9 Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in Civitate David: et regnavit Achaz filius eius pro eo.

< Ii Paralipomenon 27 >