< Ii Paralipomenon 22 >

1 Constituerunt autem habitatores Ierusalem Ochoziam filium eius minimum, regem pro eo: omnes enim maiores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum, qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda.
耶路撒冷的居民立約蘭的小兒子亞哈謝接續他作王;因為跟隨阿拉伯人來攻營的軍兵曾殺了亞哈謝的眾兄長。這樣,猶大王約蘭的兒子亞哈謝作了王。
2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Athalia filia Amri.
亞哈謝登基的時候年四十二歲,在耶路撒冷作王一年。他母親名叫亞她利雅,是暗利的孫女。
3 Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
亞哈謝也行亞哈家的道;因為他母親給他主謀,使他行惡。
4 Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum eius.
他行耶和華眼中看為惡的事,像亞哈家一樣;因他父親死後有亞哈家的人給他主謀,以致敗壞。
5 Ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel, in bellum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Ioram.
他聽從亞哈家的計謀,同以色列王亞哈的兒子約蘭往基列的拉末去,與亞蘭王哈薛爭戰;亞蘭人打傷了約蘭。
6 Qui reversus est ut curaretur in Iezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Ioram rex Iuda, descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrahel ægrotantem.
約蘭回到耶斯列,醫治在拉末與亞蘭王哈薛打仗所受的傷,猶大王約蘭的兒子亞撒利雅因為亞哈的兒子約蘭病了,就下到耶斯列看望他。
7 Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Ioram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
亞哈謝去見約蘭就被害了,這是出乎上帝;因為他到了,就同約蘭出去攻擊寧示的孫子耶戶。這耶戶是耶和華所膏、使他剪除亞哈家的。
8 Cum ergo everteret Iehu domum Achab, invenit principes Iuda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
耶戶討亞哈家罪的時候,遇見猶大的眾首領和亞哈謝的眾姪子服事亞哈謝,就把他們都殺了。
9 Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit, et sepelierunt eum: eo quod esset filius Iosaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ.
亞哈謝藏在撒馬利亞,耶戶尋找他,眾人將他拿住,送到耶戶那裏,就殺了他,將他葬埋;因他們說,他是那盡心尋求耶和華之約沙法的兒子。這樣,亞哈謝的家無力保守國權。
10 Siquidem Athalia mater eius videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
亞哈謝的母親亞她利雅見她兒子死了,就起來剿滅猶大王室。
11 Porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Iosabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Ioram, uxor Ioiadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
但王的女兒約示巴將亞哈謝的兒子約阿施從那被殺的王子中偷出來,把他和他的乳母都藏在臥房裏。約示巴是約蘭王的女兒,亞哈謝的妹子,祭司耶何耶大的妻。她收藏約阿施,躲避亞她利雅,免得被殺。
12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
約阿施和她們一同藏在上帝殿裏六年;亞她利雅篡了國位。

< Ii Paralipomenon 22 >