< Ii Paralipomenon 18 >

1 Fuit ergo Iosaphat dives et inclytus multum, et affinitate coniunctus est Achab.
約沙法大有尊榮資財,就與亞哈結親。
2 Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cuius adventum mactavit Achab arietes, et boves plurimos ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
過了幾年,他下到撒馬利亞去見亞哈;亞哈為他和跟從他的人宰了許多牛羊,勸他與自己同去攻取基列的拉末。
3 Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iuda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
以色列王亞哈問猶大王約沙法說:「你肯同我去攻取基列的拉末嗎?」他回答說:「你我不分彼此,我的民與你的民一樣,必與你同去爭戰。」
4 Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Consule obsecro impræsentiarum sermonem Domini.
約沙法對以色列王說:「請你先求問耶和華。」
5 Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere? At illi, Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
於是以色列王招聚先知四百人,問他們說:「我們上去攻取基列的拉末可以不可以?」他們說:「可以上去,因為上帝必將那城交在王的手裏。」
6 Dixitque Iosaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
約沙法說:「這裏不是還有耶和華的先知,我們可以求問他嗎?」
7 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Est vir unus, a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Iemla. Dixitque Iosaphat: Ne loquaris rex hoc modo.
以色列王對約沙法說:「還有一個人,是音拉的兒子米該雅。我們可以託他求問耶和華,只是我恨他;因為他指着我所說的預言,不說吉語,常說凶言。」約沙法說:「王不必這樣說。」
8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Iemla.
以色列王就召了一個太監來,說:「你快去將音拉的兒子米該雅召來。」
9 Porro rex Israel, et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area iuxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
以色列王和猶大王約沙法在撒馬利亞城門前的空場上,各穿朝服坐在位上,所有的先知都在他們面前說預言。
10 Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
基拿拿的兒子西底家造了兩個鐵角,說:「耶和華如此說:『你要用這角牴觸亞蘭人,直到將他們滅盡。』」
11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
所有的先知也都這樣預言說:「可以上基列的拉末去,必然得勝,因為耶和華必將那城交在王的手中。」
12 Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annunciant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
那去召米該雅的使者對米該雅說:「眾先知一口同音地都向王說吉言,你不如與他們說一樣的話,也說吉言。」
13 Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
米該雅說:「我指着永生的耶和華起誓,我的上帝說甚麼,我就說甚麼。」
14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
米該雅到王面前,王問他說:「米該雅啊,我們上去攻取基列的拉末可以不可以?」他說:「可以上去,必然得勝,敵人必交在你們手裏。」
15 Dixitque rex: Iterum, atque iterum te adiuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
王對他說:「我當囑咐你幾次,你才奉耶和華的名向我說實話呢?」
16 At ille ait: Vidi universum Israel dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
米該雅說:「我看見以色列眾民散在山上,如同沒有牧人的羊群一般。耶和華說:『這民沒有主人,他們可以平平安安地各歸各家去。』」
17 Et ait rex Israel ad Iosaphat: Nonne dixi tibi, quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea, quæ mala sunt?
以色列王對約沙法說:「我豈沒有告訴你,這人指着我所說的預言,不說吉語,單說凶言嗎?」
18 At ille, Idcirco, ait, audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
米該雅說:「你們要聽耶和華的話。我看見耶和華坐在寶座上,天上的萬軍侍立在他左右。
19 Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio:
耶和華說:『誰去引誘以色列王亞哈上基列的拉末去陣亡呢?』這個就這樣說,那個就那樣說。
20 processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus, In quo, inquit, decipies?
隨後,有一個神靈出來,站在耶和華面前說:『我去引誘他。』耶和華問他說:『你用何法呢?』
21 At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
他說:『我去,要在他眾先知口中作謊言的靈。』耶和華說:『這樣,你必能引誘他,你去如此行吧!』
22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
現在耶和華使謊言的靈入了你這些先知的口,並且耶和華已經命定降禍與你。」
23 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit Spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
基拿拿的兒子西底家前來打米該雅的臉,說:「耶和華的靈從哪裏離開我與你說話呢?」
24 Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
米該雅說:「你進嚴密的屋子藏躲的那日,就必看見了。」
25 Præcepit autem rex Israel, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Ioas filium Amelech.
以色列王說:「將米該雅帶回,交給邑宰亞們和王的兒子約阿施,說:
26 Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
『王如此說:把這個人下在監裏,使他受苦,吃不飽喝不足,等候我平平安安地回來。』」
27 Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite omnes populi.
米該雅說:「你若能平安回來,那就是耶和華沒有藉我說這話了」;又說:「眾民哪,你們都要聽!」
28 Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iuda in Ramoth Galaad.
以色列王和猶大王約沙法上基列的拉末去了。
29 Dixitque rex Israel ad Iosaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam, tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.
以色列王對約沙法說:「我要改裝上陣,你可以仍穿王服。」於是以色列王改裝,他們就上陣去了。
30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum, aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.
先是亞蘭王吩咐車兵長說:「他們的兵將,無論大小,你們都不可與他們爭戰,只要與以色列王爭戰。」
31 Itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat, dixerunt: Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
車兵長看見約沙法便說,這必是以色列王,就轉過去與他爭戰。約沙法一呼喊,耶和華就幫助他,上帝又感動他們離開他。
32 Cum enim vidissent duces equitatus, quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.
車兵長見不是以色列王,就轉去不追他了。
33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum iaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas, at ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
有一人隨便開弓,恰巧射入以色列王的甲縫裏。王對趕車的說:「我受了重傷,你轉過車來,拉我出陣吧!」
34 Et finita est pugna in die illo: porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
那日陣勢越戰越猛,以色列王勉強站在車上抵擋亞蘭人,直到晚上。約在日落的時候,王就死了。

< Ii Paralipomenon 18 >