< I Samuelis 31 >

1 Philisthiim autem pugnabant adversum Israel: et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
非利士人與以色列人爭戰。以色列人在非利士人面前逃跑,在基利波有被殺仆倒的。
2 Irrueruntque Philisthiim in Saul, et in filios eius, et percusserunt Ionathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul,
非利士人緊追掃羅和他兒子們,就殺了掃羅的兒子約拿單、亞比拿達、麥基舒亞。
3 totumque pondus prælii versum est in Saul: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
勢派甚大,掃羅被弓箭手追上,射傷甚重,
4 Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger eius: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
就吩咐拿他兵器的人說:「你拔出刀來,將我刺死,免得那些未受割禮的人來刺我,凌辱我。」但拿兵器的人甚懼怕,不肯刺他;掃羅就自己伏在刀上死了。
5 Quod cum vidisset armiger eius, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
拿兵器的人見掃羅已死,也伏在刀上死了。
6 Mortuus est ergo Saul, et tres filii eius, et armiger illius, et universi viri eius in die illa pariter.
這樣,掃羅和他三個兒子,與拿他兵器的人,以及跟隨他的人,都一同死亡。
7 Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Iordanem, quod fugissent viri Israelitæ, et quod mortuus esset Saul, et filii eius, reliquerunt civitates suas, et fugerunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
住平原那邊並約旦河西的以色列人,見以色列軍兵逃跑,掃羅和他兒子都死了,也就棄城逃跑。非利士人便來住在其中。
8 Facta autem die altera, venerunt Philisthiim, ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
次日,非利士人來剝那被殺之人的衣服,看見掃羅和他三個兒子仆倒在基利波山,
9 Et præciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis: et miserunt in Terram Philisthinorum per circuitum, ut annunciaretur in templo idolorum, et in populis.
就割下他的首級,剝了他的軍裝,打發人到 非利士地的四境,報信與他們廟裏的偶像和眾民;
10 Et posuerunt arma eius in templo Astaroth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
又將掃羅的軍裝放在亞斯她錄廟裏,將他的屍身釘在伯‧珊的城牆上。
11 Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad, quæcumque fecerant Philisthiim Saul,
基列‧雅比的居民聽見非利士人向掃羅所行的事,
12 surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan: veneruntque Iabes Galaad, et combusserunt ea ibi:
他們中間所有的勇士就起身,走了一夜,將掃羅和他兒子的屍身從伯‧珊城牆上取下來,送到雅比那裏,用火燒了;
13 et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Iabes, et ieiunaverunt septem diebus.
將他們骸骨葬在雅比的垂絲柳樹下,就禁食七日。

< I Samuelis 31 >