< I Samuelis 11 >

1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi.
亞捫人的王拿轄上來,對着基列‧雅比安營。雅比眾人對拿轄說:「你與我們立約,我們就服事你。」
2 Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel.
亞捫人拿轄說:「你們若由我剜出你們各人的右眼,以此凌辱以色列眾人,我就與你們立約。」
3 Et dixerunt ad eum seniores Iabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuncios ad universos terminos Israel: et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
雅比的長老對他說:「求你寬容我們七日,等我們打發人往以色列的全境去;若沒有人救我們,我們就出來歸順你。」
4 Venerunt ergo nuncii in Gabaa Saulis: et locuti sunt verba hæc, audiente populo: et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
使者到了掃羅住的基比亞,將這話說給百姓聽,百姓就都放聲而哭。
5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
掃羅正從田間趕牛回來,問說:「百姓為甚麼哭呢?」眾人將雅比人的話告訴他。
6 Et insilivit Spiritus Domini in Saul, cum audisset verba hæc, et iratus est furor eius nimis.
掃羅聽見這話,就被上帝的靈大大感動,甚是發怒。
7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israel per manum nunciorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
他將一對牛切成塊子,託付使者傳送以色列的全境,說:「凡不出來跟隨掃羅和撒母耳的,也必這樣切開他的牛。」於是耶和華使百姓懼怕,他們就都出來,如同一人。
8 Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia: virorum autem Iuda triginta millia.
掃羅在比色數點他們:以色列人有三十萬,猶大人有三萬。
9 Et dixerunt nunciis qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Iabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuncii, et annunciaverunt viris Iabes: qui lætati sunt.
眾人對那使者說:「你們要回覆基列‧雅比人說,明日太陽近午的時候,你們必得解救。」使者回去告訴雅比人,他們就歡喜了。
10 Et dixerunt: Mane exibimus ad vos: et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
於是雅比人對亞捫人說:「明日我們出來歸順你們,你們可以隨意待我們。」
11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
第二日,掃羅將百姓分為三隊,在晨更的時候入了亞捫人的營,擊殺他們直到太陽近午,剩下的人都逃散,沒有二人同在一處的。
12 Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos.
百姓對撒母耳說:「那說『掃羅豈能管理我們』的是誰呢?可以將他交出來,我們好殺死他。」
13 Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
掃羅說:「今日耶和華在以色列中施行拯救,所以不可殺人。」
14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
撒母耳對百姓說:「我們要往吉甲去,在那裏立國。」
15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et lætatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.
眾百姓就到了吉甲那裏,在耶和華面前立掃羅為王,又在耶和華面前獻平安祭。掃羅和以色列眾人大大歡喜。

< I Samuelis 11 >