< Iohannis I 5 >

1 Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis, qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata eius faciamus. 3 Hæc est enim charitas Dei, ut mandata eius custodiamus: et mandata eius gravia non sunt. 4 Quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est filius Dei? 6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Christus est veritas. 7 Quoniam Tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi Tres Unum sunt. 8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. 9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod maius est, quoniam testificatus est de Filio suo. 10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. 11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in Filio eius est. (aiōnios g166) 12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. 13 Hæc scribo vobis: ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. (aiōnios g166) 14 Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem eius, audit nos. 15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. 16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. 17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. 18 Scimus quia omnis, qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. 20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio eius. Hic est verus Deus, et vita æterna. (aiōnios g166) 21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.

< Iohannis I 5 >