< I Paralipomenon 7 >

1 Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Iasub, et Simeron, quattuor.
Porro filii Issachar: Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
2 Filii Thola: Ozi et Raphaia, et Ieriel, et Iemai, et Iebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
Filii Thola: Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
3 Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michael, et Obadia, et Ioel, et Iesia, quinque omnes principes.
Filii Ozi: Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
4 Cumque eis per familias, et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad prælium, viri fortissimi, triginta sex millia: multas enim habuerunt uxores, et filios.
5 Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
6 Filii Beniamin: Bela, et Bechor, et Iadihel, tres.
Filii Benjamin: Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
7 Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Ierimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quattuor.
Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
8 Porro filii Bechor: Zamira, et Ioas, et Eliezer, et Elioenai, et Amri, et Ierimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi, filii Bechor.
Porro filii Bechor: Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath: omnes hi filii Bechor.
9 Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
10 Porro filii Iadihel: Balan. Filii autem Balan: Iehus, et Beniamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar.
Porro filii Jadihel: Balan. Filii autem Balan: Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar:
11 Omnes hi filii Iadihel, principes cognationum suarum, viri fortissimi, decem et septem millia, et ducenti ad prælium procedentes.
omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad prælium procedentes.
12 Sepham quoque, et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
Sepham quoque et Hapham filii Hir: et Hasim filii Aher.
13 Filii autem Nephthali: Iaziel, et Guni, et Ieser, et Sellum, filii Bala.
Filii autem Nephthali: Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
14 Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque eius Syra peperit Machir patrem Galaad.
Porro filius Manasse, Esriel: concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ.
16 Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen eius Phares: porro nomen fratris eius, Sares: et filii eius, Ulam, et Recen.
Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares: porro nomen fratris ejus, Sares: et filii ejus, Ulam, et Recen.
17 Filius autem Ulam, Badan. Hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
Filius autem Ulam, Badan: hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
18 Soror autem eius Regina peperit virum-decorum, et Abiezer, et Mohola.
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
19 Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
20 Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius eius, Thahath filius eius, Elada filius eius, Thahath filius eius, huius filius Zabad,
Filii autem Ephraim: Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
21 et huius filius Suthula, et huius filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad: occiderunt autem eos viri Geth indigenæ, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
22 Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres eius ut consolarentur eum.
Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
23 Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset:
Ingressusque est ad uxorem suam: quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset:
24 filia autem eius fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
filia autem ejus fuit Sara, quæ ædificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
25 Porro filius eius Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
26 qui genuit Laadan: huius quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
qui genuit Laadan: hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
27 de quo ortus est Nun, qui habuit filium Iosue.
de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
28 Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra Orientem Noran, ac Occidentalem plagam Gazer et filiæ eius, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus eius.
Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiæ ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
29 Iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius, Thanach et filias eius, Mageddo et filias eius: Dor et filias eius: in his habitaverunt filii Ioseph, filii Israel.
Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
30 Filii Aser: Iemna, et Iesua, et Iessui, et Baria, et Sara soror eorum.
Filii Aser: Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
31 Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
Filii autem Baria: Heber, et Melchiel: ipse est pater Barsaith.
32 Heber autem genuit Iephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
33 Filii Iephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Iephlat.
Filii Jephlat: Phosech, et Chamaal, et Asoth: hi filii Jephlat.
34 Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
Porro filii Somer: Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
35 Filii autem Helem fratris eius: Supha, et Iemna, et Selles, et Amal.
Filii autem Helem fratris ejus: Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
36 Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Iamra,
Filii Supha: Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
37 Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Iethran, et Bera.
Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
38 Filii Iether: Iephone, et Phaspha, et Ara.
Filii Jether: Jephone, et Phaspha, et Ara.
39 Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.
Filii autem Olla: Aree, et Haniel, et Resia.
40 Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.

< I Paralipomenon 7 >