< I Paralipomenon 4 >
1 Filii Iuda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
2 Raia vero filius Sobal genuit Iahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad. Hæ cognationes Sarathi.
3 Ista quoque stirps Etam: Iezrahel, et Iesema, et Iedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
4 Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa. Isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
5 Assur vero patri Thecuæ erant duæ uxores, Halaa, et Naara.
6 Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari. Isti sunt filii Naara.
7 Porro filii Halaa, Sereth, Isaar, et Ethnan.
8 Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
9 Fuit autem Iabes inclytus præ fratribus suis, et mater eius vocavit nomen illius Iabes, dicens: Quia peperi eum in dolore.
10 Invocavit vero Iabes Deum Israel, dicens: Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et præstitit Deus quæ precatus est.
11 Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
12 Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas: hi sunt viri Recha.
13 Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
14 Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Ioab patrem Vallis artificum: ibi quippe artifices erant.
15 Filii vero Caleb filii Iephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela: Cenez.
16 Filii quoque Ialeleel: Ziph, et Zipha, Thiria, et Asrael.
17 Et filii Ezra, Iether, et Mered, et Epher, et Ialon, genuitque Mariam, et Sammai, et Iesba patrem Esthamo.
18 Uxor quoque eius Iudaia, peperit Iared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoe. Hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered,
19 et filii uxoris Odaiæ sororis Naham patris Ceila Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
20 Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Iesi, Zoheth, et Benzoheth.
21 Filii Sela, filii Iuda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo iuramenti,
22 et qui stare fecit Solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem. Hæc autem verba vetera.
23 Hi sunt figuli habitantes in Plantationibus, et in Sepibus, apud regem in operibus eius, commoratique sunt ibi.
24 Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul.
25 Sellum filius eius, Mapsam filius eius, Masma filius eius.
26 Filii Masma: Hamuel filius eius, Zachur filius eius, Semei filius eius.
27 Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem eius non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Iuda.
28 Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
29 et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
30 et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
31 et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim. Hæ civitates eorum usque ad regem David.
32 Villæ quoque eorum: Etam, et Aen, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
33 Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal. Hæc est habitatio eorum, et sedium distributio.
34 Mosobab quoque et Iemlech, et Iosa filius Amasiæ,
35 et Ioel, et Iehu filius Iosabiæ filii Saraiæ filii Asiel,
36 et Elioenai, et Iacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
37 Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
38 Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
39 Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad Orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis.
40 Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
41 Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Iuda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
42 De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Iesi:
43 et percusserunt reliquias, quæ evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.