< I Paralipomenon 3 >

1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron; primogenitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua.
quintum Saphathiam ex Abital, sextum Iethraham de Egla uxore sua.
4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Ierusalem.
5 Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,
Porro in Ierusalem nati sunt ei filii Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel,
6 Iebaar quoque et Elisama,
Iebaar quoque et Elisama,
7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia,
et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Iaphia,
8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem:
9 Omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
omnes hi, filii David absque filiis concubinarum: habueruntque sororem Thamar.
10 Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
Filius autem Salomonis, Roboam: cuius Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Iosaphat,
11 pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:
pater Ioram: qui Ioram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Ioas:
12 et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Ioatham
et huius Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Ioatham
13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiæ.
Sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiæ.
15 Filii autem Iosiæ fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
Filii autem Iosiæ fuerunt, primogenitus Iohanan, secundus Ioakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16 De Ioakim natus est Iechonias, et Sedecias.
De Ioakim natus est Iechonias, et Sedecias.
17 Filii Iechoniæ fuerunt, Asir, Salathiel,
Filii Iechoniæ fuerunt, Asir, Salathiel,
18 Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia.
Melchiram, Phadaia, Senneser et Iecemia, Sama, et Nadabia.
19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum:
20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque.
Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Iosabhesed, quinque.
21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Ieseiæ, cuius filius Raphaia. Huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias.
Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Ieseiæ, cuius filius Raphaia. huius quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cuius filius fuit Sechenias.
22 Filius Secheniæ, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
Filius Secheniæ, Semeia: cuius filii Hattus, et Iegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23 Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Iohanan, et Dalaia, et Anani, septem.

< I Paralipomenon 3 >