< I Paralipomenon 23 >

1 Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel.
大衛年紀老邁,日子滿足,就立他兒子所羅門作以色列的王。
2 Et congregavit omnes principes Israel, et Sacerdotes atque Levitas.
大衛招聚以色列的眾首領和祭司利未人。
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum.
利未人從三十歲以外的都被數點,他們男丁的數目共有三萬八千;
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor millia: præpositorum autem et iudicum sex millia.
其中有二萬四千人管理耶和華殿的事,有六千人作官長和士師,
5 Porro quattuor millia ianitores: et totidem psaltæ canentes Domino in organis, quæ fecerat ad canendum.
有四千人作守門的,又有四千人用大衛所做的樂器頌讚耶和華。
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
大衛將利未人革順、哥轄、米拉利的子孫分了班次。
7 Filii Gerson: Leedan, et Semei.
革順的子孫有拉但和示每。
8 Filii Leedan: princeps Iahiel, et Zethan, et Ioel, tres.
拉但的長子是耶歇,還有細坦和約珥,共三人。
9 Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan.
示每的兒子是示羅密、哈薛、哈蘭三人。這是拉但族的族長。
10 Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Iaus, et Baria: isti filii Semei, quattuor.
示每的兒子是雅哈、細拿、耶烏施、比利亞共四人。
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
雅哈是長子,細撒是次子。但耶烏施和比利亞的子孫不多,所以算為一族。
12 Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quattuor.
哥轄的兒子是暗蘭、以斯哈、希伯倫、烏薛共四人。
13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto Sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini eius in perpetuum.
暗蘭的兒子是亞倫、摩西。亞倫和他的子孫分出來,好分別至聖的物,在耶和華面前燒香、事奉他,奉他的名祝福,直到永遠。
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
至於神人摩西,他的子孫名字記在利未支派的冊上。
15 Filii Moysi: Gersom, et Eliezer.
摩西的兒子是革舜和以利以謝。
16 Filii Gersom: Subuel primus.
革舜的長子是細布業;
17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
以利以謝的兒子是利哈比雅。以利以謝沒有別的兒子,但利哈比雅的子孫甚多。
18 Filii Isaar: Salomith primus.
以斯哈的長子是示羅密。
19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
希伯倫的長子是耶利雅,次子是亞瑪利亞,三子是雅哈悉,四子是耶加面。
20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
烏薛的長子是米迦,次子是耶西雅。
21 Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis.
米拉利的兒子是抹利、母示。抹利的兒子是以利亞撒、基士。
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
以利亞撒死了,沒有兒子,只有女兒,他們本族基士的兒子娶了她們為妻。
23 Filii Musi: Moholi, et Eder, et Ierimoth, tres.
母示的兒子是末力、以得、耶利摩共三人。
24 Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra.
以上利未子孫作族長的,照着男丁的數目,從二十歲以外,都辦耶和華殿的事務。
25 Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Ierusalem usque in æternum.
大衛說:「耶和華-以色列的上帝已經使他的百姓平安,他永遠住在耶路撒冷。
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa eius ad ministrandum.
利未人不必再抬帳幕和其中所用的一切器皿了。」
27 Iuxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
照着大衛臨終所吩咐的,利未人從二十歲以外的都被數點。
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
他們的職任是服事亞倫的子孫,在耶和華的殿和院子,並屋中辦事,潔淨一切聖物,就是辦上帝殿的事務,
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
並管理陳設餅,素祭的細麵,或無酵薄餅,或用盤烤,或用油調和的物,又管理各樣的升斗尺度;
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam
每日早晚,站立稱謝讚美耶和華,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in Sabbatis et Calendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum, et ceremonias uniuscuiusque rei, iugiter coram Domino.
又在安息日、月朔,並節期,按數照例,將燔祭常常獻給耶和華;
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
又看守會幕和聖所,並守耶和華吩咐他們弟兄亞倫子孫的,辦耶和華殿的事。

< I Paralipomenon 23 >