< I Paralipomenon 11 >

1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua.
congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua
2 Heri quoque, et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas, et introducebas Israel: tibi enim dixit Dominus Deus tuus: Tu pasces populum meum Israel, et tu eris princeps super eum.
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum
3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israel, iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4 Abiit quoque David, et omnis Israel in Ierusalem. Hæc est Iebus, ubi erant Iebusæi habitatores terræ.
abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
5 Dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est Civitas David,
dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
6 dixitque: Omnis qui percusserit Iebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviæ, et factus est princeps.
dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est Civitas David.
habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum: Ioab autem reliqua urbis extruxit.
aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo
10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel.
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11 Et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12 Et post eum Eleazar filius patrui eius Ahohites, qui erat inter tres potentes.
et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes
13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in Valle Raphaim.
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim
16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
17 Desideravit igitur David, et dixit: O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta!
desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet: qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino
19 dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus
21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22 Banaias filius Ioiadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab: et ipse descendit, et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23 Et ipse percussit virum Ægyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam, quam tenebat manu. Et interfecit eum hasta sua.
et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
24 Hæc fecit Banaias filius Ioiadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus
25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam.
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Ioab, et Elchanan filius patrui eius de Bethlehem,
porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
Semmoth Arorites Helles Phallonites
28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin, Banaia Pharatonites,
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites
32 Hurai de Torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33 Filii Assem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34 Ahiam filius Sachar Ararites,
Ahiam filius Sachar Ararites
35 Eliphal filius Ur,
Eliphal filius Ur
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai.
Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviæ.
Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
40 Ira Iethræus, Gareb Iethræus,
Iras Iethreus Gareb Iethreus
41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta:
Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta
43 Hanan filius Maacha, et Iosaphat Mathanites,
Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44 Ozia Astarothites, Samma, et Iehiel filii Hotham Arorites,
Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45 Iedihel filius Samri, et Ioha frater eius Thosaites,
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46 Eliel Mahumites, et Ieribai, et Iosaia filii Elnaem, et Iethma Moabites,
Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem
47 Eliel, et Obed, et Iasiel de Masobia.
et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

< I Paralipomenon 11 >