< Psalmorum 87 >

1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis; 2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. 3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! 4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. 5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus? 6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. 7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.]

< Psalmorum 87 >