< Psalmorum 82 >

1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat. 2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis? 3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate. 4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. 5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ. 6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. 7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. 8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]

< Psalmorum 82 >