< Psalmorum 146 >

1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ. 2 [Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus, 3 in filiis hominum, in quibus non est salus. 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius: 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt. 7 Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos. 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet. 10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]

< Psalmorum 146 >