< Psalmorum 109 >

1 In finem. Psalmus David.
למנצח לדוד מזמור אלהי תהלתי אל תחרש׃
2 [Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
כי פי רשע ופי מרמה עלי פתחו דברו אתי לשון שקר׃
3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me: et expugnaverunt me gratis.
ודברי שנאה סבבוני וילחמוני חנם׃
4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
תחת אהבתי ישטנוני ואני תפלה׃
5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
וישימו עלי רעה תחת טובה ושנאה תחת אהבתי׃
6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
הפקד עליו רשע ושטן יעמד על ימינו׃
7 Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
בהשפטו יצא רשע ותפלתו תהיה לחטאה׃
8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
יהיו ימיו מעטים פקדתו יקח אחר׃
9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
יהיו בניו יתומים ואשתו אלמנה׃
10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
ונוע ינועו בניו ושאלו ודרשו מחרבותיהם׃
11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
ינקש נושה לכל אשר לו ויבזו זרים יגיעו׃
12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
אל יהי לו משך חסד ואל יהי חונן ליתומיו׃
13 Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
יהי אחריתו להכרית בדור אחר ימח שמם׃
14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
יזכר עון אבתיו אל יהוה וחטאת אמו אל תמח׃
15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
יהיו נגד יהוה תמיד ויכרת מארץ זכרם׃
16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
יען אשר לא זכר עשות חסד וירדף איש עני ואביון ונכאה לבב למותת׃
17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
ויאהב קללה ותבואהו ולא חפץ בברכה ותרחק ממנו׃
18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
וילבש קללה כמדו ותבא כמים בקרבו וכשמן בעצמותיו׃
19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
תהי לו כבגד יעטה ולמזח תמיד יחגרה׃
20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
זאת פעלת שטני מאת יהוה והדברים רע על נפשי׃
21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
ואתה יהוה אדני עשה אתי למען שמך כי טוב חסדך הצילני׃
22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
כי עני ואביון אנכי ולבי חלל בקרבי׃
23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
כצל כנטותו נהלכתי ננערתי כארבה׃
24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
ברכי כשלו מצום ובשרי כחש משמן׃
25 Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
ואני הייתי חרפה להם יראוני יניעון ראשם׃
26 Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
עזרני יהוה אלהי הושיעני כחסדך׃
27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
וידעו כי ידך זאת אתה יהוה עשיתה׃
28 Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur; servus autem tuus lætabitur.
יקללו המה ואתה תברך קמו ויבשו ועבדך ישמח׃
29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
ילבשו שוטני כלמה ויעטו כמעיל בשתם׃
30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum:
אודה יהוה מאד בפי ובתוך רבים אהללנו׃
31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]
כי יעמד לימין אביון להושיע משפטי נפשו׃

< Psalmorum 109 >