< Psalmorum 10 >

1 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? 2 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. 3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. 4 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. 5 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur. 6 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. 7 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. 8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. 9 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum. 10 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. 11 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. 12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. 13 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. 14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. 15 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur. 16 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius. 17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua: 18 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]

< Psalmorum 10 >