< I Regum 11 >

1 Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hethæas:
所羅門王在法老的女兒之外,又寵愛許多外邦女子,就是摩押女子、亞捫女子、以東女子、西頓女子、赫人女子。
2 de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël: Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras: certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
論到這些國的人,耶和華曾曉諭以色列人說:「你們不可與她們往來相通,因為她們必誘惑你們的心去隨從她們的神。」所羅門卻戀愛這些女子。
3 Fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ, et concubinæ trecentæ: et averterunt mulieres cor ejus.
所羅門有妃七百,都是公主;還有嬪三百。這些妃嬪誘惑他的心。
4 Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos: nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
所羅門年老的時候,他的妃嬪誘惑他的心去隨從別神,不效法他父親大衛誠誠實實地順服耶和華-他的上帝。
5 Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
因為所羅門隨從西頓人的女神亞斯她錄和亞捫人可憎的神米勒公。
6 Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
所羅門行耶和華眼中看為惡的事,不效法他父親大衛專心順從耶和華。
7 Tunc ædificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
所羅門為摩押可憎的神基抹和亞捫人可憎的神摩洛,在耶路撒冷對面的山上建築邱壇。
8 Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quæ adolebant thura, et immolabant diis suis.
他為那些向自己的神燒香獻祭的外邦女子,就是他娶來的妃嬪也是這樣行。
9 Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
耶和華向所羅門發怒,因為他的心偏離向他兩次顯現的耶和華-以色列的上帝。
10 et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos: et non custodivit quæ mandavit ei Dominus.
耶和華曾吩咐他不可隨從別神,他卻沒有遵守耶和華所吩咐的。
11 Dixit itaque Dominus Salomoni: Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et præcepta mea quæ mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
所以耶和華對他說:「你既行了這事,不遵守我所吩咐你守的約和律例,我必將你的國奪回,賜給你的臣子。
12 Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum: de manu filii tui scindam illud,
然而,因你父親大衛的緣故,我不在你活着的日子行這事,必從你兒子的手中將國奪回。
13 nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
只是我不將全國奪回,要因我僕人大衛和我所選擇的耶路撒冷,還留一支派給你的兒子。」
14 Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumæum de semine regio, qui erat in Edom.
耶和華使以東人哈達興起,作所羅門的敵人;他是以東王的後裔。
15 Cum enim esset David in Idumæa, et ascendisset Joab princeps militiæ ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumæa
先前大衛攻擊以東,元帥約押上去葬埋陣亡的人,將以東的男丁都殺了。
16 (sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumæa),
約押和以色列眾人在以東住了六個月,直到將以東的男丁盡都剪除。
17 fugit Adad ipse, et viri Idumæi de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Ægyptum: erat autem Adad puer parvulus.
那時哈達還是幼童;他和他父親的臣僕,幾個以東人逃往埃及。
18 Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti: qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
他們從米甸起行,到了巴蘭;從巴蘭帶着幾個人來到埃及見埃及王法老;法老為他派定糧食,又給他房屋田地。
19 Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Taphnes reginæ.
哈達在法老面前大蒙恩惠,以致法老將王后答比匿的妹子賜他為妻。
20 Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis: eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
答比匿的妹子給哈達生了一個兒子,名叫基努拔。答比匿使基努拔在法老的宮裏斷奶,基努拔就與法老的眾子一同住在法老的宮裏。
21 Cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiæ, dixit Pharaoni: Dimitte me, ut vadam in terram meam.
哈達在埃及聽見大衛與他列祖同睡,元帥約押也死了,就對法老說:「求王容我回本國去。」
22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
法老對他說:「你在我這裏有甚麼缺乏,你竟要回你本國去呢?」他回答說:「我沒有缺乏甚麼,只是求王容我回去。」
23 Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum:
上帝又使以利亞大的兒子利遜興起,作所羅門的敵人。他先前逃避主人瑣巴王哈大底謝。
24 et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:
大衛擊殺 瑣巴人的時候,利遜招聚了一群人,自己作他們的頭目,往大馬士革居住,在那裏作王。
25 eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis: et hoc est malum Adad, et odium contra Israël: regnavitque in Syria.
所羅門活着的時候,哈達為患之外,利遜也作以色列的敵人。他恨惡以色列人,且作了亞蘭人的王。
26 Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathæus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
所羅門的臣僕、尼八的兒子耶羅波安也舉手攻擊王。他是以法蓮支派的洗利達人,他母親是寡婦,名叫洗魯阿。
27 Et hæc est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon ædificavit Mello, et coæquavit voraginem civitatis David patris sui.
他舉手攻擊王的緣故,乃由先前所羅門建造米羅,修補他父親大衛城的破口。
28 Erat autem Jeroboam vir fortis et potens: vidensque Salomon adolescentem bonæ indolis et industrium, constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph.
耶羅波安是大有才能的人。所羅門見這少年人殷勤,就派他監管約瑟家的一切工程。
29 Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo: erant autem duo tantum in agro.
一日,耶羅波安出了耶路撒冷,示羅人先知亞希雅在路上遇見他; 亞希雅身上穿着一件新衣。他們二人在田野,以外並無別人。
30 Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
亞希雅將自己穿的那件新衣撕成十二片,
31 Et ait ad Jeroboam: Tolle tibi decem scissuras: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
對耶羅波安說:「你可以拿十片。耶和華-以色列的上帝如此說:『我必將國從所羅門手裏奪回,將十個支派賜給你。(
32 Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël:
我因僕人大衛和我在以色列眾支派中所選擇的耶路撒冷城的緣故,仍給所羅門留一個支派。)
33 eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon: et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et præcepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
因為他離棄我,敬拜西頓人的女神亞斯她錄、摩押的神基抹,和亞捫人的神米勒公,沒有遵從我的道,行我眼中看為正的事,守我的律例典章,像他父親大衛一樣。
34 Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.
但我不從他手裏將全國奪回;使他終身為君,是因我所揀選的僕人大衛謹守我的誡命律例。
35 Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus:
我必從他兒子的手裏將國奪回,以十個支派賜給你,
36 filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
還留一個支派給他的兒子,使我僕人大衛在我所選擇立我名的耶路撒冷城裏,在我面前長有燈光。
37 Te autem assumam, et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
我必揀選你,使你照心裏一切所願的,作王治理以色列。
38 Si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et præcepta mea, sicut fecit David servus meus: ero tecum, et ædificabo tibi domum fidelem, quomodo ædificavi David domum: et tradam tibi Israël:
你若聽從我一切所吩咐你的,遵行我的道,行我眼中看為正的事,謹守我的律例誡命,像我僕人大衛所行的,我就與你同在,為你立堅固的家,像我為大衛所立的一樣,將以色列人賜給你。
39 et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
我必因所羅門所行的使大衛後裔受患難,但不至於永遠。』」
40 Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam: qui surrexit, et aufugit in Ægyptum ad Sesac regem Ægypti, et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis.
所羅門因此想要殺耶羅波安。耶羅波安卻起身逃往埃及;到了埃及王示撒那裏,就住在埃及,直到所羅門死了。
41 Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quæ fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
所羅門其餘的事,凡他所行的和他的智慧都寫在所羅門記上。
42 Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
所羅門在耶路撒冷作以色列眾人的王共四十年。
43 Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui: regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
所羅門與他列祖同睡,葬在他父親大衛的城裏。他兒子羅波安接續他作王。

< I Regum 11 >