< 에스겔 2 >

1 그가 내게 이르시되 인자야! 일어서라 내가 네게 말하리라 하시며
Haec visio similitudinis gloriae Domini. et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis. Et dixit ad me: Fili hominis sta super pedes tuos, et loquar tecum.
2 말씀하실 때에 그 신이 내게 임하사 나를 일으켜 세우시기로 내가 그 말씀하시는 자의 소리를 들으니
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos: et audivi loquentem ad me,
3 내게 이르시되 인자야 내가 너를 이스라엘 자손 곧 패역한 백성 나를 배반하는 자에게 보내노라 그들과 그 열조가 내게 범죄하여 오늘날까지 이르렀나니
et dicentem: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad Gentes apostatrices, quae recesserunt a me: ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc.
4 이 자손은 얼굴이 뻔뻔하고 마음이 강퍅한 자니라 내가 너를 그들에게 보내노니 너는 그들에게 이르기를 주 여호와의 말씀이 이러하시다 하라
Et filii dura facie, et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te: et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus:
5 그들은 패역한 족속이라 듣든지 아니 듣든지 그들 가운데 선지자 있은 줄은 알지니라
Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est: et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
6 인자야! 너는 비록 가시와 찔레와 함께 처하며 전갈 가운데 거할지라도 그들을 두려워 말고 그 말을 두려워 말지어다 그들은 패역한 족속이라도 그 말을 두려워 말며 그 얼굴을 무서워 말지어다
Tu ergo fili hominis ne timeas eos, neque sermones eorum metuas: quoniam increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides: quia domus exasperans est.
7 그들은 심히 패역한 자라 듣든지 아니 듣든지 너는 내 말로 고할지어다
Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
8 인자야! 내가 네게 이르는 말을 듣고 그 패역한 족속 같이 패역하지 말고 네 입을 벌리고 내가 네게 주는 것을 먹으라 하시기로
Tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te: et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi.
9 내가 보니 한 손이 나를 향하여 펴지고 그 손에 두루마리 책이 있더라
Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber:
10 그가 그것을 내 앞에 펴시니 그 안팎에 글이 있는데 애가와 애곡과 재앙의 말이 기록되었더라
et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus, et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.

< 에스겔 2 >