< ピリピ人への手紙 1 >

1 イエズス、キリストの僕たるパウロ及びチモテオ、総てフィリッピに於てキリスト、イエズスに在る聖徒、並に監督及び執事等に[書簡を贈る]。
Paulus, et Timotheus servi Iesu Christi, omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis, et diaconibus.
2 願はくは我父にて在す神及び主イエズス、キリストより、恩寵と平安とを汝等に賜はらん事を。
Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
3 我汝等を想起す毎に、我神に感謝し、
Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 凡ての祈祷に於て常に汝等一同の為に喜びて懇願し奉る。
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
5 蓋汝等最初の日より今に至る迄、キリストの福音の為に協力したれば、
super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
6 汝等の中に善業を肇め給ひし者の、キリスト、イエズスの日まで、之を全うし給はん事を信頼せり。
confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu.
7 汝等一同に就きて我が斯く思へるは至當の事なり、其は汝等我心に在り、又我が縲絏の中に在るにも、福音を弁護して之を固むるにも、汝等皆我と共に恩寵に與ればなり。
sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
8 蓋我が、キリストの腸を以て、如何許り汝等一同を戀慕ふかは、神我為に之を證し給ふ。
Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Iesu Christi.
9 我が祈る所は、即ち汝等の愛が益智識と凡ての悟とに富み、
Et hoc oro ut charitas vestra magis ac magis abundet in omni scientia, et in omni sensu:
10 汝等が一層善き事を弁へて、キリストの日に至るまで潔く科なくして、
ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
11 イエズス、キリストによりて、神の光榮と讃美との為に、義の好果に満たされん事是なり。
repleti fructu iustitiae per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12 第一項 パウロ自身の音信 兄弟等よ、我汝等の知らん事を欲す、我身に関する事柄は、却て福音の裨益と成るに至りしことを。
Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
13 即ち我が縲絏に遇へる事のキリストの為なるは、近衛兵の全営にも何處にも明に知られたり。
ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus,
14 斯て兄弟中の多數は、我縲絏の故に主を頼み奉りて、一層憚らず神の御言を語るに至れり。
ut plures e fratribus in Domino confidentes in vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15 實は猜と争との為にキリストを宣ぶる者もあれど、好意を以てする者もあり、
Quidam quidem et propter invidiam, et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant:
16 又福音を守護せん為に我が置かれたるを知りて、愛情よりする人もあれば、
quidam ex charitate: scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
17 眞心を有たず、縲絏に於る我困難を増さん事を思ひ、党派心よりキリストの事を説く者もあり。
Quidam autem ex contentione Christum annunciant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 然りとて何かあらん、如何様にもあれ、或は口實としてなりとも、或は眞心を以てなりとも、キリスト宣傳せられ給へば、我は之を喜ぶ、[以後も]復喜ばん。
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
19 其は我汝等の祈とイエズス、キリストの霊の助力とによりて、此事の我救となるべきを知ればなり。
Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
20 是我が待てる所、希望せる所に叶へり、即ち我何に於ても耻づる事なかるべく、却て何時も然ある如く、今も亦活きても死しても、キリストは安全に我身に於て崇められ給ふべきなり。
secundum expectationem, et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
21 蓋我に取りて、活くるはキリストなり、死ぬるは益なり。
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
22 若肉身に於て活くる事が我に事業の好果あるべくば、其孰を擇むべきかは我之を示さず、
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 我は双方に挟まれり、立去りてキリストと共に在らん事を望む、是我に取りて最も善き事なり、
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
24 然れど我が肉身に留る事は、汝等の為に尚必要なり。
permanere autem in carne, necessarium propter vos.
25 斯く確信するが故に、我は汝等の信仰の進歩と喜悦とを來さん為に、汝等一同と共に留り、且逗留すべき事を知る。
Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
26 我再び汝等に至らば、キリスト、イエズスに於て、我に就きて汝等の誇る所は彌増すべし。
ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27 第二項 實用的勧告 汝等は唯キリストの福音に相應しく生活せよ、是我が或は至りて汝等を見る時も、或は離れて汝等の事を聞く時も、汝等が同一の精神、同一の心を以て立てる事と、福音の信仰の為に一致して戰ふ事と、
Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
28 聊も敵に驚かされざる事とを知らん為なり。此驚かされざる事こそ、敵には亡滅の徴、汝等には救霊の徴にして、神より出づるものなれ。
et in nullo terreamini ab adversariis: quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
29 其は汝等キリストの為に賜はりたるは、唯之を信ずる事のみならず、又之が為に苦しむ事なればなり。
quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
30 汝等の遇へる戰は、曾て我に於て見し所、又我に就きて聞きし所に等しきものなり。
idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

< ピリピ人への手紙 1 >