< マタイの福音書 6 >

1 人に見られんとて人の前に汝等の義を為さざる様慎め。然らずば天に在す汝等の父の御前に報を得じ。
Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in caelis est.
2 然れば施を為すに當りて、僞善者が人に尊ばれんとて會堂及衢に為す如く、己が前に喇叭を吹くこと勿れ。我誠に汝等に告ぐ、彼等は既に其報を受けたり。
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3 汝が施を為すに當りて、右の手の為す所、左の手之を知るべからず。
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
4 是汝の施の隠れん為なり。然らば隠れたるに見給ふ汝の父は汝に報い給ふべし。
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
5 又祈る時僞善者の如く為ること勿れ。彼等は人に見られんとて會堂に衢の隅に立ちて祈る事を好む。我誠に汝等に告ぐ、彼等は既に其報を受けたり。
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
6 汝は祈るに己が室に入りて戸を閉ぢ、隠れたるに在りて汝の父に祈れ、然らば隠れたるに見給ふ汝の父は汝に報い給ふべし。
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.
7 又祈るに異邦人の如く繰言を為すこと勿れ、彼等は言の多きに由りて聴容れられんと思ふなり。
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt. putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
8 故に彼等に倣ふこと勿れ、其は汝等の父は、汝等の願はざる前に其要する所を知り給へばなり。
Nolite ergo assimilari eis. scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
9 然れば汝等斯く祈るべし。天に在す我等の父よ、願はくは御名の聖と為られん事を、
Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis: sanctificetur nomen tuum.
10 御國の來らん事を、御旨の天に行はるる如く地にも行はれん事を。
Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
11 我等の日用の糧を今日我等に與へ給へ。
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.
12 我等が己に負債ある人を赦す如く、我等の負債をも赦し給へ。
Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
13 我等を試に引き給ふことなく、却て惡より救ひ給へ、(アメン)と。
Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.
14 蓋汝等若人の罪を赦さば、汝等の天父も汝等の罪を赦し給ふべく、
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra.
15 汝等若人を赦さずば、汝等の父も汝等の罪を赦し給はざるべし。
Si autem non dimiseritis hominibus: nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.
16 汝等断食する時、僞善者の如く悲しき容を為すこと勿れ。即彼等は、断食する者と人に見えん為に其顔色を損ふなり。我誠に汝等に告ぐ、彼等は既に其報を受けたり。
Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes. exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
17 汝は断食する時、頭に膏を附け且顔を洗へ、
Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
18 是断食する者と人に見えずして、隠れたるに在す汝の父に見えん為なり、然らば隠れたるに見給ふ汝の父は汝に報い給ふべし。
ne videaris hominibus ieiunans, sed patri tuo, qui est in abscondito: et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
19 汝等己の為に寳を地に蓄ふること勿れ、此處には錆と蠹と喰ひ壊り、盗人穿ちて盗むなり。
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi aerugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.
20 汝等己の為に寳を天に蓄へよ、彼處には錆も蠹も壊らず、盗人穿たず盗まざるなり。
Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo: ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
21 其は汝の寳の在る處に心も亦在ればなり。
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
22 汝の身の燈は目なり。若し汝の目清くば全身明にならん、
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex: totum corpus tuum lucidum erit.
23 汝の目惡くば全身暗からん。然れば汝の身に在る光すら暗黒ならば、暗黒其物は如何あるべきぞ。
Si autem oculus tuus fuerit nequam: totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
24 誰も二人の主に兼事ふる事能はず、其は或は一人を憎みて一人を愛し、或は一人に從ひて一人を疎むべければなり。汝等は神と富とに兼事ふる事能はず、
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae.
25 故に我汝等に告ぐ、生命の為に何を食ひ、身の為に何を着んかと思煩ふ勿れ、生命は食物に優り、身は衣服に優るに非ずや。
Ideo dico vobis, ne soliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca: et corpus plus quam vestimentum?
26 空の鳥を見よ、彼等は撒く事なく、刈る事なく、倉に収むる事なきに、汝等の天父は之を養ひ給ふ、汝等は是よりも遥に優れるに非ずや。
Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?
27 汝等の中誰か、思煩ひて其生命に一肘だも加ふる事を得る。
Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum?
28 又何とて衣服の為に思煩ふや、野の百合の如何にして育つかを看よ、働く事なく紡ぐ事なし、
Et de vestimento quid soliciti estis. Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.
29 然れども我汝等に告ぐ、サロモンだも、其榮華の極に於て、此百合の一ほどに装はざりき。
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
30 今日在りて明日炉に投入れらるる野の草をさへ、神は斯く装はせ給へば、况や汝等をや、信仰薄き者よ、
Si enim foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos modicae fidei?
31 然れば汝等は、我等何を食ひ何を飲み何を着んかと云ひて思煩ふこと勿れ、
Nolite ergo soliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
32 是皆異邦人の求むる所にして、汝等の天父は、是等の物皆汝等に要あるを知り給へばなり。
haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.
33 故に先神の國と其義とを求めよ、然らば是等の物皆汝等に加へらるべし。
Quaerite ergo primum regnum Dei, et iustitiam eius: et haec omnia adiicientur vobis.
34 然れば明日の為に思煩ふこと勿れ、明日は明日自、己の為に思煩はん、其日は其日の勞苦にて足れり。
Nolite ergo soliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies solicitus erit sibiipsi. sufficit diei malitia sua.

< マタイの福音書 6 >