< ルカの福音書 4 >

1 イエズス、聖霊に満ちてヨルダン[河]より歸り、聖霊によりて荒野に導かれ、
Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane: et agebatur a Spiritu in desertum
2 四十日の間[留りて]惡魔に試みられ居給ひしが、此間何をも食し給はず、日數満ちて飢ゑ給へり。
diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit.
3 惡魔イエズスに向ひ、汝若神の子ならば、此石に命じて麪とならしめよ、と云ひしかば、
Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4 イエズス答へ給ひけるは、録して「人の活くるは、麪のみに由らず、又神の凡ての言に由る」とあり、と。
Et respondit ad illum Iesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5 惡魔之を高き山に携へ行き、寸時に世界の國々を示して、
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
6 云ひけるは、我此所有権力と國々の榮華とを汝に與へん。蓋是等のもの我に任せられて、我は我が好む者に之を與ふ。
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt: et cui volo do illa.
7 故に汝若我前に禮拝せば、是等悉く汝の有と成るべし。
Tu ergo si procidens adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8 イエズス答へて曰ひけるは、録して「汝の神たる主を拝し、是にのみ事へよ」とあり、と。
Et respondens Iesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9 惡魔又イエズスをエルサレムに携へ、[神]殿の頂に立たせて云ひけるは、汝若神の子ならば、此處より身を投げよ、
Et duxit illum in Ierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 其は録して「神其使等に命じて、汝を守らせ給ひ、
Scriptum est enim quod Angelis suis mandavit de te, ut conservent te:
11 汝の足の石に突當らざる様、彼等手にて汝を支へん」とあればなり。
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12 イエズス答へ給ひけるは、録して「汝の神たる主を試むべからず」とあり、と。
Et respondens Iesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.
13 凡ての試終りて、惡魔一時イエズスを離れたり。
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14 第一款 十二使徒選定以前の事實 第二項 イエズスガリレアに布教し給ふ イエズス[聖]霊の能力によりてガリレアに歸り給ひしに、其名聲全地方に広まり、
Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 所々の會堂にて教へ給ひ、凡ての人に崇められ給ひつつありき。
Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 然て曾て育てられ給ひしナザレトの地に至り、安息日に當りて例の如く會堂に入り、読まんとて立ち給ひしに、
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 預言者イザヤの書を付され、之を開きて次の如く録されたる處に見當り給へり。
Et traditus est illi Liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat:
18 「主の霊我上に在せば、我に注油して遣はし給ひ、貧者に福音を宣べしめ、心の砕けたるたる人を醫さしめ、
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus, misit me sanare contritos corde,
19 虜には免を、瞽者には見ゆる事を告げしめ、壓へられたる人を解きて自由ならしめ、主の喜ばしき年及報の日を告げしめ給ふ」と。
praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis.
20 イエズス書を巻きて役員に還し、然て坐し給ひしかば、堂内の人皆之に注目し居たり。
Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 イエズス先彼等に向ひて、此書は今日汝等の耳に成就せり、と説出し給ひしかば、
Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
22 人皆彼を證明し、其口より出づる麗しき言に驚きて、是ヨゼフの子に非ずや、と云ひければ、
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph?
23 イエズス彼等に曰ひけるは、汝等必ず我に、醫者自らを醫せとの諺を引きて、汝がカファルナウムにて為せりと我等の聞ける程の事を、己が故郷なる此處にも為せ、と云はん、と。
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 又曰ひけるは、我誠に汝等に告ぐ、預言者にして、其故郷に歓迎せらるる者はあらず。
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 我誠に汝等に告ぐ、エリアの時、三年六箇月の間、天閉ぢて全地上に大飢饉ありしに、イスラエルの中に多くの寡婦ありしかど、
In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus, et mensibus sex: cum facta esset fames magna in omni terra:
26 エリアは其中の一人にも遣はされず、唯シドンのサレプタの一人の寡婦にのみ遣はされたり、
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
27 又預言者エリゼオの時、イスラエルの中に多くの癩病者ありしかど、シリア人ナアマンの外は、其中一人も潔くせられざりき、と。
Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28 堂内の人々之を聞きて、皆怒に堪へず、
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
29 起ちてイエズスを町より逐出し、其町の立てる山の断崖に連行き、投落さんとせしかども、
Et surrexerunt, et eiecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum.
30 イエズスは彼等の中を通りて歩み居給へり。
Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31 斯てガリレアの町なるカファルナウムに下り、安息日毎に教へ給ひけるに、
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
32 其語り給ふ所権威を帯びたるにより、人々其教に驚き居たり。
Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
33 茲に會堂の内に汚鬼に憑かれたる人ありて、聲高く叫びて云ひけるは、
Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
34 ナザレトのイエズスよ、我等を措け、我等と汝と何の関係かあらん。我等を亡さんとて來り給へるか。我汝の誰なるかを知れり、即神の聖なる者なり、と。
dicens: Sine, quid nobis, et tibi Iesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te qui sis, Sanctus Dei.
35 イエズス之を責めて、黙せよ、此人より出でよ、と曰ひしかば、惡鬼其人を中央に投倒し、少しも害を加へずして彼より出でたり。
Et increpavit illum Iesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36 是に於て人々大に驚き怖れ、是は何事ぞ、彼権威と能力とを以て汚鬼等に命じ給へば、即ち出づるよ、と語合ひ、
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
37 イエズスの名聲、彼地方到處に広まり行きたり。
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 イエズス會堂を立出でて、シモンの家に入り給ひしに、シモンの姑重き熱を煩ひ居りしを、
Surgens autem Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea.
39 人々彼の為に願ひければ、イエズス其傍に立ちて熱に命じ給ふや、熱去りて、彼直に起きて彼等に給仕したり。
Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40 日没りて後、種々の患者を有てる人々、皆之をイエズスの許に連來りければ、一々按手して之を醫し居給へり。
Cum autem sol occidisset: omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41 又惡魔多くの人より出でて、叫びつつ、汝は神の子なり、と云ひければ、イエズス之を誡めて、言ふ事を許し給はざりき、蓋惡魔は其キリストたる事を知ればなり。
Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum.
42 夜明けて後、イエズス出でて寂しき處に往き給ひしに、群衆尋ねて其許に至り、己等を離れざらしめんとて引止めければ、
Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis.
43 イエズス彼等に曰ひけるは、我は又他の町にも神の國の福音を宣傳へざるべからず、我は是が為に遣はされたればなり、と。
Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum.
44 斯てガリレアの諸會堂にて説教しつつ居給へり。
Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.

< ルカの福音書 4 >