< ルカの福音書 23 >

1 第五款 イエズスピラトの前に出廷し給ふ 斯て群衆一同に立上りて、イエズスをピラトの許に引行き、
Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
2 之を訟へて云出しけるは、我等此人の我國民を惑はし、セザルに税を納むる事を禁じ、己を王たるキリストなりと云へるを認めたり、と。
Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse.
3 ピラトイエズスに問ひて、汝はユデア人の王なるか、と云ひしかば、答へて、汝の云へるが如し、と曰へり。
Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Iudaeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
4 ピラト司祭長等と群衆とに向ひ、我は此人に罪を認めず、と云ひしかど、
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.
5 彼等益言張りて、彼はガリレアを始め此地に至る迄、ユデアの全國に教へつつ、人民を煽動す、と云へり。
At illi invalescebant, dicentes: Commovit populum docens per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc.
6 ピラトガリレアと聞きて、此人はガリレア人なるかと問ひ、
Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
7 其ヘロデが権下の者なるを知るや、彼も當時エルザレムに居りければ、イエズスをヘロデの許に送れり。
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Ierosolymis erat illis diebus.
8 ヘロデはイエズスを見て大いに喜べり、是曾て彼に就きて多く聞く所ありて、久しく之に遇はん事を冀ひ、彼によりて行はるる不思議を見んことを望み居たればなり。
Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde. erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
9 斯て多くの言を以て問ひしかど、イエズス何をも答へ給はず、
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
10 司祭長、律法學士等、傍に立ちて頻に之を訟へければ、
Stabant autem principes sacerdotum, et Scribae constanter accusantes eum.
11 ヘロデ其兵士等と共に侮辱を加へ、白き衣服を着せて之を調戯り、終にピラトに送還せり。
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
12 ヘロデとピラトとは曾て相讐敵たりしが、此日よりして朋友となれり。
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
13 ピラト、司祭長と官吏と人民とを呼集めて
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
14 云ひけるは、汝等此人を、人民を惑はす者として、我に差出せり。然れども看よ、我之を汝等の前に審問すれども、汝等の訟ふる諸件に就きては、毫も之に罪を見出さず、
dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis.
15 ヘロデも亦然り、即ち我汝等を彼の許に差廻したりしに、死に當るべき何等の處分もなかりしなり、
Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
16 故に我懲らして之を免さんとす、と。
Emendatum ergo illum dimittam.
17 然て祭日に當りては一人を人民に免さざるを得ざりければ、
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum, unum.
18 群衆一同に叫びて、此人を除きて、我等にバラバを免せ、と云へり。
Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam,
19 バラバとは、市中に起りし一揆と人殺との為に、監獄に入れられたる者なり。
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem.
20 ピラトはイエズスを免さんと欲して、再び彼等に語りしかども、
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Iesum.
21 彼等又々叫びて、之を十字架に釘けよ、十字架に釘けよ、と云ひ居たり。
At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
22 ピラト三度目に彼等に向ひて、此人何の惡事をか為したる、我は毫も死罪を認めざれば、懲して之を免さんとす、と云ひたるに、
Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum, et dimittam.
23 彼等聲高く、頻に十字架に釘けん事を求め、其聲愈激しければ、
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
24 ピラト彼等の求に應ぜんと決し、
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum.
25 其求むる儘に、彼人殺と一揆の為に監獄に入れられたる者を免し、イエズスをば、彼等の意に任せたり。
Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum vero tradidit voluntati eorum.
26 第六款 十字架上の犠牲 彼等イエズスを引行く時、田舎より來懸れるシモンと云へるシレネ人を執へ、強ひてイエズスに後に跟きて十字架を擔はせたり。
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
27 然て夥しき人民、及びイエズスの御身上を泣唧てる婦人等、其後に從ひければ、
Sequebatur autem illum multa turba populi, et mulierum: quae plangebant, et lamentabantur eum.
28 イエズス此等を顧みて曰ひけるは、エルザレムの女等よ、我身上を泣くこと勿れ、己を己が子等との身上を泣け。
Conversus autem ad illas Iesus, dixit: Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros.
29 看よ、日は将に來らんとす、其時人々は云はん、石女なる者、未だ産まざる腹、未だ哺ませざる乳房は福なりと、
Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt.
30 其時又山に向ひては、我等の上に墜ちよと言ひ、岡に向ひては、我等を覆へと言出さん、
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos. et collibus: Operite nos.
31 蓋生木すら斯く為らるれば、枯木は如何にか為らるるべき、と。
Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?
32 然て二人の罪人、殺さるべきにて、イエズスと共に引かれつつありしが、
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
33 髑髏(カルヴァリオ)と云へる處に至りて、イエズスを十字架に釘け、彼強盗をも、一人は右に、一人は左に、磔にしたり。
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
34 斯てイエズスは、父よ、彼等は為す所を知らざる者なれば、之を赦し給へ、と曰ひけるに、彼等はイエズスの衣服を分ちて鬮取にせり。
Iesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes.
35 人民は立ちて眺め居たりしが、長等は彼等と共にイエズスを嘲りて、彼は他人を救へり、果して神より選まれたるキリストならば、己を救ふべし、と云ひ、
Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
36 兵卒等も亦之を嘲りつつ、近づきて醋を差出し、
Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
37 汝若ユデア人の王ならば己を救へ、と云ひ居たり。
et dicentes: Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac.
38 イエズスの上には、ギリシア、ラテン及びヘブレオの文字にて書きたる罪標ありて、「是ユデア人の王なり」とありき。
Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Graecis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Iudaeorum.
39 彼吊られたる強盗の中、一人は冒涜して、汝キリストならば、己と我等とを救へ、と云へるに、
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum, et nos.
40 一人は答へて之を咎め、汝は同じ刑罰を受けながら、尚神を畏れざるか、
Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, qui in eadem damnatione es?
41 我等は己が所為に當る酬を受くるものなれば當然なれども、此人は何の惡をも為したる事なし、と云ひて、
Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
42 又イエズスに向ひ、主よ、御國に至り給はん時、我を記憶し給へ、と云ひけれは、
Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum.
43 イエズス曰ひけるは、我誠に汝に告ぐ、今日汝我と共に樂園に在るべし、と。
Et dixit illi Iesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
44 時は殆十二時なりしが、三時に至るまで、地上徧く暗黒と成り、
Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.
45 日暗みて、神殿の幕中より裂けたり。
Et obscuratus est sol: et velum templi scissum est medium.
46 イエズス聲高く呼はりて、父よ、我霊を御手に托し奉る、と曰ひしが、斯く曰ひつつ息絶え給へり。
Et clamans voce magna Iesus ait: Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.
47 百夫長事の顛末を見て、神に光榮を歸し、實に此人は義人なりき、と云ひしが、
Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat.
48 此惨状に立會ひて、事の次第を見たる群衆も、皆己が胸を打ちつつ歸りたり。
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
49 然れどイエズスの知人、及ガリレアより從ひたりし婦人等は遥に立ちて事の様を眺め居たり。
Stabant autem omnes noti eius a longe: et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
50 折しも、議員の一人にユデアの町なるアリマラアのヨゼフと名くる人あり、義しき善人にして、
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus, et iustus:
51 彼等の決議及處分に同意せず、己も神の國を待ち居りしが、
hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathia civitate Iudaeae, qui expectabat et ipse regnum Dei.
52 ピラトの許に至りてイエズスの御屍を求め、
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu:
53 取下して布に包み、石を鑿穿ちて作りたる墓の、未だ誰をも葬りし事なきに納めたり。
et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
54 恰も用意日にして安息日の暁なりしが、
Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
55 ガリレアよりイエズスに伴ひ來りし婦人等後に從ひて、其墓とイエズスの御屍の置かれたる状態とを見、
Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus eius.
56 歸りて香料及香油を支度せしかと、安息日の間は掟に循ひて息めり。
Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

< ルカの福音書 23 >