< ルカの福音書 2 >

1 第二項 イエズスキリストの御降誕 其頃、天下の戸籍を取調ぶべしとの詔、セザル、オグストより出しが、
Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
2 此戸籍調は、シリノがシリアの総督たりし時に始めたるものなり。
Haec descriptio prima, facta est a praeside Syriae Cyrino:
3 斯て人皆名を届けんとて、各其故郷に至りけるに、
et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
4 ヨゼフもダヴィド家に属し且其血統なれば、
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo, et familia David,
5 既に懐胎せる聘定の妻マリアと共に名を届けんとて、ガリレアのナザレト町よりユデアのベトレヘムと云へるダヴィドの町に上れり。
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
6 其處に居りし程に、マリア産期満ちて、
Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
7 家子を生み、布に包みて馬槽に臥させ置きたり。是、旅舎に彼等の居る所なかりし故なり。
Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat ei locus in diversorio.
8 然るに此地方に牧者等ありて、夜中交代して己が群を守り居りしが、
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
9 折しも主の使其傍に立ちて、神の榮光彼等を環照らしたれば、彼等大いに懼れたり。
Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 天使彼等に云ひけるは、懼るる事勿れ、其は我人民一般に及ぶべき大いなる喜の福音を汝等に告ぐればなり。
Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:
11 蓋今日ダヴィドの町に於て、汝等の為に救主生れ給へり、是主たるキリストなり。
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David.
12 汝等之を以て徴とせよ、即ち布にて包まれ、馬槽に置かれたる嬰兒を見るべし、と。
Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
13 忽ち夥しき天軍天使に加はりて、神を賛美し、
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium:
14 「最高き處には神に光榮、地には御好意の人々に平安」と唱へたり。
Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
15 天使等天に去りて後、牧者等云ひけるは、将我等ベトレヘムまで行き、主の我等に示し給へる事の次第を見ん、と。
Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli in caelum: pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque ad Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis.
16 乃ち急ぎ至りて、マリアとヨゼフと馬槽に置かれたる孩兒とに遇へり。
Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesepio.
17 然て面りに見て、此孩兒に就きて云はれし事を知らせければ、
Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 聞ける人皆牧者等より云はるる事を不思議に思ひしが、
Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 マリアは是等の事を悉く心に納めて考合せ居たり。
Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
20 斯て牧者等は、己に云はれしに違はず、見聞せし一切の事に就きて、神に光榮を歸し、且賛美し奉りつつ歸れり。
Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dictum est ad illos.
21 孩兒の割禮を授かるべき八日目に至りて、未胎内に孕らざる前に天使より云はれし如く、名をイエズスと呼ばれ給へり。
Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer: vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo prius quam in utero conciperetur.
22 第三項 キリスト御幼年 然てモイゼの律法の儘に、マリアが潔の日數満ちて後、[兩親]孩兒を主に献げん為、携へてエルザレムに往けり。
Et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino,
23 是主の律法に録して「総て初に生るる男子は、主の為に聖なる者と稱へらるべし」とあるが故にして、
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur.
24 又主の律法に云はれたる如く、山鳩一雙か、鴿の雛二羽かを犠牲に献げん為なりき。
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum, aut duos pullos columbarum.
25 折しもエルザレムに、シメオンと云へる人あり。義人にして神を畏敬し、イスラエル[の民]の慰められん事を待ちて、聖霊の居給ふ所となり、
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus, et timoratus, expectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo.
26 聖霊より、主のキリストを見ざるうちは、死せざる事を示されたりしが、
Et responsum acceperat a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
27 [聖]霊によりて、[神]殿に至りしに、恰も彼兩親孩兒イエズスを携へ、是が為に律法の慣例に從ひて行はんとて來りければ、
Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo:
28 シメオン孩兒を抱き、神を祝し奉りて云ひけるは、
et ipse accepit eum in ulnas suas, et benedixit Deum, et dixit:
29 主よ、今こそ御言に從ひて僕を安樂に逝かしめ給ふなれ、
Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace:
30 其は我目主の救を見たればなり。
Quia viderunt oculi mei salutare tuum,
31 是ぞ主が萬民の前に備へ給ひし者にして、
Quod parasti ante faciem omnium populorum.
32 異邦人を照らすべき光、主の民たるイスラエルの光榮なる、と。
Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel.
33 イエズスの父母は、孩兒に就きて云はれたる事を驚嘆したりしが、
Et erat pater et mater eius mirantes super his, quae dicebantur de illo.
34 シメオン彼等を祝して、母マリアに云ひけるは、此子は、是イスラエルに於て、多くの人の堕落と復活との為に置かれ、且反抗を受くる徴に立てられたり、
Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum, cui contradicetur:
35 汝の魂も剣にて刺貫かるべく、而して多くの心の念顕るべし、と。
et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
36 又アゼル族なるファヌエルの女に、名はアンナ[と云ひて]、既に至極の老年に及べる女預言者あり。處女の時より七年の間、夫と共に在りしに、
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
37 寡婦となりて、齢八十四に至り、[神]殿を離れず、断食と祈祷とを以て晝夜奉事し居りしが、
Et haec vidua erat usque ad annos octoginta quattuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die.
38 是も同時に來りて、主を稱賛し、エルザレムに於て、贖罪を待てる人々に孩兒の事を語り居たりき。
Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui expectabant redemptionem Israel.
39 [兩親は]主の律法の儘に何事をも果し、ガリレアのナザレトなる己が町に歸りしが、
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
40 孩兒漸く成長して、智恵に満ち、精神の力彌増し給ひ、神の恩寵其上に在りき。
Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo.
41 然て過越の大祝日には、兩親年毎にエルザレムに往き居りしが、
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem, in die sollemni Paschae.
42 イエズス十二歳になり給ひし時、兩親祝日の慣例の儘にエルザレムに上りしに、
Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Ierosolymam secundum consuetudinem diei festi,
43 祝日過ぎて歸る時、幼きイエズスはエルザレムに留り給へり。兩親は之を知らず、
consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 道連の中に在らんと思ひつつ、一日路を往き、然て親族知己の中を求めたれども、逢はざりしかば、
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos.
45 尋ねつつエルザレムに立歸りしに、
Et non invenientes, regressi sunt in Ierusalem, requirentes eum.
46 三日目に、イエズスが[神]殿にて學者の中に坐し、彼等に聞き且問ひ居給へるを見付けたり。
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
47 聞く人皆其智恵と應答とに驚き居たりしが、
Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia, et responsis eius.
48 兩親は之を見て感嘆せり。斯て母はイエズスに向ひ、子よ、何故我等に斯る事を為ししぞ。看よ、汝の父と我とは憂ひつつ汝を尋ね居たり、と云ひければ、
Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus, et ego dolentes quaerebamus te.
49 イエズス曰ひけるは、何ぞ我を尋ねたるや。我は我父の事を務むべきを知らざりしか、と。
Et ait ad illos: Quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse?
50 兩親は此語給ひし御言を暁らざりき。
Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad eos.
51 然てイエズス彼等と共に下り、ナザレトに至りて彼等に從ひ居給ひしが、母は此総ての事を心に納め居たりき。
Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo.
52 斯てイエズス智恵も齢も、神と人とに於る寵愛も次第に彌増し居給へり。
Et Iesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum, et homines.

< ルカの福音書 2 >