< コロサイ人への手紙 4 >

1 主人たる者よ、汝等も天に主を有ち奉れることを知りて、正當公正なる事を奴隷に為せ。
Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.
2 結末 汝等祈祷に從事し、感謝を以てこれに注意せよ。
Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3 将又我等の為に祈りて、我が之が為に縲絏に遇へるキリストの奥義を語る様、神が宣教の門を我等に開き給はんことを願へ、
orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum)
4 是我が語るべき如くに之を顕すことを得ん為なり。
ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
5 外なる人々と交るに知識を以てして機會を求めよ。
In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6 汝等の談話は、塩を以て塩梅して常に麗しかるべし、是如何に人々に答ふべきかを知らん為なり。
Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
7 忠信なる役者、主に於る同輩にして我至愛の兄弟たるチキコは、我身上の一切を汝等に告知らするならん。
Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus charissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino:
8 我が故に之を遣はししは、彼をして汝等に関する事を知り、且汝等の心を慰めしめん為なり。
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat, quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
9 又汝等の一人にして忠信なる我至愛の兄弟オネジモを之に伴はしめたれば、彼等は此處の凡ての事を汝等に告げ知らするならん。
cum Onesimo charissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Qui omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
10 我と共に獄中に在るアリスタルコ、及びバルナバの從弟マルコ、汝等に宜しくと言へり。此マルコに就きては、汝等命を受けたる事あり、若汝等に至らば之を優待せよ。
Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum:
11 ユストと呼るるイエズスも宜しくと言へり。彼等は割禮を受けし人々なるが、神の國の為に我に助力したるは此三人にして、我慰と成りし者なり。
et Iesus, qui dicitur Iustus: qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
12 汝等の一人なるエパフラ、汝等に宜しくと言へり。彼はキリスト、イエズスの僕にして、常に汝等の為に戰ひ、祈の中に、汝等が神の諸の思召に於て完全に且確信して立たん事を求む。
Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper solicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
13 彼が汝等の為に、又ラオジケア及びイェラポリスの人々の為に、甚く心を勞せる事は、我彼の為に之を證す。
Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.
14 至愛なる醫者ルカ汝等に宜しくと言へり。デマスも亦然り。
Salutat vos Lucas medicus charissimus, et Demas.
15 ラオヂケアに在る兄弟等、及びニムファと其家に在る教會とに宜しく傳へよ。
Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo eius est, Ecclesiam.
16 此書簡汝等の中に読まれなば、又ラオヂケアの教會にも読まるる様計らひ、汝等も亦ラオヂケア人の書簡を読め。
Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium Ecclesia legatur: et ea, quae Laodicensium est, vobis legatur.
17 又アルキッポに傳へて、汝主に於て受けし聖役を省みて之を全うすべし、と言へ。
Et dicite Archippo: Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
18 我パウロ手づから宜しくと言ふ。我縲絏を記憶せよ。願はくは恩寵汝等と共に在らん事を。アメン。
Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.

< コロサイ人への手紙 4 >