< בראשית 30 >

ותרא רחל כי לא ילדה ליעקב ותקנא רחל באחתה ותאמר אל יעקב הבה לי בנים ואם אין מתה אנכי׃ 1
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar.
ויחר אף יעקב ברחל ויאמר התחת אלהים אנכי אשר מנע ממך פרי בטן׃ 2
Cui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
ותאמר הנה אמתי בלהה בא אליה ותלד על ברכי ואבנה גם אנכי ממנה׃ 3
At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
ותתן לו את בלהה שפחתה לאשה ויבא אליה יעקב׃ 4
Deditque illi Balam in coniugium: quæ,
ותהר בלהה ותלד ליעקב בן׃ 5
ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
ותאמר רחל דנני אלהים וגם שמע בקלי ויתן לי בן על כן קראה שמו דן׃ 6
Dixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. et idcirco appellavit nomen eius, Dan.
ותהר עוד ותלד בלהה שפחת רחל בן שני ליעקב׃ 7
Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
ותאמר רחל נפתולי אלהים נפתלתי עם אחתי גם יכלתי ותקרא שמו נפתלי׃ 8
pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali.
ותרא לאה כי עמדה מלדת ותקח את זלפה שפחתה ותתן אתה ליעקב לאשה׃ 9
Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
ותלד זלפה שפחת לאה ליעקב בן׃ 10
Qua post conceptum edente filium,
ותאמר לאה בגד ותקרא את שמו גד׃ 11
dixit: Feliciter. et idcirco vocavit nomen eius, Gad.
ותלד זלפה שפחת לאה בן שני ליעקב׃ 12
Peperit quoque Zelpha alterum.
ותאמר לאה באשרי כי אשרוני בנות ותקרא את שמו אשר׃ 13
Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. propterea appellavit eum, Aser.
וילך ראובן בימי קציר חטים וימצא דודאים בשדה ויבא אתם אל לאה אמו ותאמר רחל אל לאה תני נא לי מדודאי בנך׃ 14
Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras: quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
ותאמר לה המעט קחתך את אישי ולקחת גם את דודאי בני ותאמר רחל לכן ישכב עמך הלילה תחת דודאי בנך׃ 15
Illa respondit: Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
ויבא יעקב מן השדה בערב ותצא לאה לקראתו ותאמר אלי תבוא כי שכר שכרתיך בדודאי בני וישכב עמה בלילה הוא׃ 16
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
וישמע אלהים אל לאה ותהר ותלד ליעקב בן חמישי׃ 17
Et exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum,
ותאמר לאה נתן אלהים שכרי אשר נתתי שפחתי לאישי ותקרא שמו יששכר׃ 18
et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. appellavitque nomen eius, Issachar.
ותהר עוד לאה ותלד בן ששי ליעקב׃ 19
Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
ותאמר לאה זבדני אלהים אתי זבד טוב הפעם יזבלני אישי כי ילדתי לו ששה בנים ותקרא את שמו זבלון׃ 20
et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon.
ואחר ילדה בת ותקרא את שמה דינה׃ 21
Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
ויזכר אלהים את רחל וישמע אליה אלהים ויפתח את רחמה׃ 22
Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius.
ותהר ותלד בן ותאמר אסף אלהים את חרפתי׃ 23
Quæ concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum.
ותקרא את שמו יוסף לאמר יסף יהוה לי בן אחר׃ 24
Et vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum.
ויהי כאשר ילדה רחל את יוסף ויאמר יעקב אל לבן שלחני ואלכה אל מקומי ולארצי׃ 25
Nato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
תנה את נשי ואת ילדי אשר עבדתי אתך בהן ואלכה כי אתה ידעת את עבדתי אשר עבדתיך׃ 26
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi.
ויאמר אליו לבן אם נא מצאתי חן בעיניך נחשתי ויברכני יהוה בגללך׃ 27
Ait illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te:
ויאמר נקבה שכרך עלי ואתנה׃ 28
constitue mercedem tuam quam dem tibi.
ויאמר אליו אתה ידעת את אשר עבדתיך ואת אשר היה מקנך אתי׃ 29
At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
כי מעט אשר היה לך לפני ויפרץ לרב ויברך יהוה אתך לרגלי ועתה מתי אעשה גם אנכי לביתי׃ 30
Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
ויאמר מה אתן לך ויאמר יעקב לא תתן לי מאומה אם תעשה לי הדבר הזה אשובה ארעה צאנך אשמר׃ 31
Dixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
אעבר בכל צאנך היום הסר משם כל שה נקד וטלוא וכל שה חום בכשבים וטלוא ונקד בעזים והיה שכרי׃ 32
Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
וענתה בי צדקתי ביום מחר כי תבוא על שכרי לפניך כל אשר איננו נקד וטלוא בעזים וחום בכשבים גנוב הוא אתי׃ 33
Respondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
ויאמר לבן הן לו יהי כדברך׃ 34
Dixitque Laban: Gratum habeo quod petis.
ויסר ביום ההוא את התישים העקדים והטלאים ואת כל העזים הנקדות והטלאת כל אשר לבן בו וכל חום בכשבים ויתן ביד בניו׃ 35
Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
וישם דרך שלשת ימים בינו ובין יעקב ויעקב רעה את צאן לבן הנותרת׃ 36
Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius.
ויקח לו יעקב מקל לבנה לח ולוז וערמון ויפצל בהן פצלות לבנות מחשף הלבן אשר על המקלות׃ 37
Tollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius.
ויצג את המקלות אשר פצל ברהטים בשקתות המים אשר תבאן הצאן לשתות לנכח הצאן ויחמנה בבאן לשתות׃ 38
Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
ויחמו הצאן אל המקלות ותלדן הצאן עקדים נקדים וטלאים׃ 39
Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
והכשבים הפריד יעקב ויתן פני הצאן אל עקד וכל חום בצאן לבן וישת לו עדרים לבדו ולא שתם על צאן לבן׃ 40
Divisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra quæque, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus.
והיה בכל יחם הצאן המקשרות ושם יעקב את המקלות לעיני הצאן ברהטים ליחמנה במקלות׃ 41
Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent:
ובהעטיף הצאן לא ישים והיה העטפים ללבן והקשרים ליעקב׃ 42
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Iacob.
ויפרץ האיש מאד מאד ויהי לו צאן רבות ושפחות ועבדים וגמלים וחמרים׃ 43
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

< בראשית 30 >