< תהילים 90 >

תפלה למשה איש-האלהים אדני--מעון אתה היית לנו בדר ודר 1
Oratio Moysi hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis: a generatione in generationem.
בטרם הרים ילדו-- ותחולל ארץ ותבל ומעולם עד-עולם אתה אל 2
Priusquam montes fierent, aut formaretur terra, et orbis: a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
תשב אנוש עד-דכא ותאמר שובו בני-אדם 3
Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini filii hominum.
כי אלף שנים בעיניך-- כיום אתמול כי יעבר ואשמורה בלילה 4
Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit, Et custodia in nocte,
זרמתם שנה יהיו בבקר כחציר יחלף 5
quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
בבקר יציץ וחלף לערב ימולל ויבש 6
Mane sicut herba transeat, mane floreat, et transeat: vespere decidat, induret, et arescat.
כי-כלינו באפך ובחמתך נבהלנו 7
Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
שת (שתה) עונתינו לנגדך עלמנו למאור פניך 8
Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
כי כל-ימינו פנו בעברתך כלינו שנינו כמו-הגה 9
Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur:
ימי-שנותינו בהם שבעים שנה ואם בגבורת שמונים שנה-- ורהבם עמל ואון כי-גז חיש ונעפה 10
dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni: et amplius eorum, labor et dolor. Quoniam supervenit mansuetudo: et corripiemur.
מי-יודע עז אפך וכיראתך עברתך 11
Quis novit potestatem irae tuae: et prae timore tuo iram tuam
למנות ימינו כן הודע ונבא לבב חכמה 12
dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac: et eruditos corde in sapientia.
שובה יהוה עד-מתי והנחם על-עבדיך 13
Convertere Domine usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
שבענו בבקר חסדך ונרננה ונשמחה בכל-ימינו 14
Repleti sumus mane misericordia tua: exultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
שמחנו כימות עניתנו שנות ראינו רעה 15
Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti: annis, quibus vidimus mala.
יראה אל-עבדיך פעלך והדרך על-בניהם 16
Respice in servos tuos, et in opera tua: et dirige filios eorum.
ויהי נעם אדני אלהינו-- עלינו ומעשה ידינו כוננה עלינו ומעשה ידינו כוננהו 17
Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos: et opus manuum nostrarum dirige.

< תהילים 90 >