< במדבר 29 >

ובחדש השביעי באחד לחדש מקרא קדש יהיה לכם--כל מלאכת עבדה לא תעשו יום תרועה יהיה לכם 1
Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
ועשיתם עלה לריח ניחח ליהוה--פר בן בקר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם 2
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
ומנחתם--סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר שני עשרנים לאיל 3
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
ועשרון אחד לכבש האחד לשבעת הכבשים 4
unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem:
ושעיר עזים אחד חטאת לכפר עליכם 5
et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
מלבד עלת החדש ומנחתה ועלת התמיד ומנחתה ונסכיהם כמשפטם לריח ניחח אשה ליהוה 6
præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. Eisdem ceremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
ובעשור לחדש השביעי הזה מקרא קדש יהיה לכם ועניתם את נפשתיכם כל מלאכה לא תעשו 7
Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.
והקרבתם עלה ליהוה ריח ניחח פר בן בקר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם יהיו לכם 8
Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
ומנחתם--סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר שני עשרנים לאיל האחד 9
et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
עשרון עשרון לכבש האחד--לשבעת הכבשים 10
decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem:
שעיר עזים אחד חטאת מלבד חטאת הכפרים ועלת התמיד ומנחתה ונסכיהם 11
et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
ובחמשה עשר יום לחדש השביעי מקרא קדש יהיה לכם--כל מלאכת עבדה לא תעשו וחגתם חג ליהוה שבעת ימים 12
Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus.
והקרבתם עלה אשה ריח ניחח ליהוה--פרים בני בקר שלשה עשר אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם יהיו 13
Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם--סלת בלולה בשמן שלשה עשרנים לפר האחד לשלשה עשר פרים שני עשרנים לאיל האחד לשני האילם 14
et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
ועשרון עשרון לכבש האחד--לארבעה עשר כבשים 15
et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quattuordecim:
ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה 16
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine eius.
וביום השני פרים בני בקר שנים עשר--אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 17
In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפט 18
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכיהם 19
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
וביום השלישי פרים עשתי עשר אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 20
Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפט 21
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה 22
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine eius.
וביום הרביעי פרים עשרה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 23
Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
מנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפט 24
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר עזים אחד חטאת מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה 25
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
וביום החמישי פרים תשעה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 26
Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפט 27
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה 28
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
וביום הששי פרים שמנה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 29
Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם ונסכיהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפט 30
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכיה 31
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
וביום השביעי פרים שבעה אילם שנים כבשים בני שנה ארבעה עשר תמימם 32
Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quattuordecim:
ומנחתם ונסכהם לפרים לאילם ולכבשים במספרם--כמשפטם 33
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד מנחתה ונסכה 34
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
ביום השמיני--עצרת תהיה לכם כל מלאכת עבדה לא תעשו 35
Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
והקרבתם עלה אשה ריח ניחח ליהוה--פר אחד איל אחד כבשים בני שנה שבעה תמימם 36
offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
מנחתם ונסכיהם לפר לאיל ולכבשים במספרם--כמשפט 37
sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis:
ושעיר חטאת אחד מלבד עלת התמיד ומנחתה ונסכה 38
et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque eius et libamine.
אלה תעשו ליהוה במועדיכם--לבד מנדריכם ונדבתיכם לעלתיכם ולמנחתיכם ולנסכיכם ולשלמיכם 39
Hæc offeretis Domino in sollemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
ויאמר משה אל בני ישראל ככל אשר צוה יהוה את משה 40
Narravitque Moyses filiis Israel omnia quæ ei Dominus imperarat:

< במדבר 29 >