< יהושע 10 >

ויהי כשמע אדני צדק מלך ירושלם כי לכד יהושע את העי ויחרימה--כאשר עשה ליריחו ולמלכה כן עשה לעי ולמלכה וכי השלימו ישבי גבעון את ישראל ויהיו בקרבם 1
Quae cum audisset Adonisedec rex Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi illius) et quod transfugissent Gabaonitae ad Israel, et essent foederati eorum,
וייראו מאד--כי עיר גדולה גבעון כאחת ערי הממלכה וכי היא גדולה מן העי וכל אנשיה גברים 2
timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et maior oppido Hai, omnesque bellatores eius fortissimi.
וישלח אדני צדק מלך ירושלם אל הוהם מלך חברון ואל פראם מלך ירמות ואל יפיע מלך לכיש ואל דביר מלך עגלון--לאמר 3
Misit ergo Adonisedec rex Ierusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth, ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens:
עלו אלי ועזרני ונכה את גבעון כי השלימה את יהושע ואת בני ישראל 4
Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Iosue, et ad filios Israel.
ויאספו ויעלו חמשת מלכי האמרי מלך ירושלם מלך חברון מלך ירמות מלך לכיש מלך עגלון--הם וכל מחניהם ויחנו על גבעון וילחמו עליה 5
Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusalem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
וישלחו אנשי גבעון אל יהושע אל המחנה הגלגלה לאמר אל תרף ידיך מעבדיך עלה אלינו מהרה והושיעה לנו ועזרנו--כי נקבצו אלינו כל מלכי האמרי ישבי ההר 6
Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum: ascende cito, et libera nos, ferque praesidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
ויעל יהושע מן הגלגל הוא וכל עם המלחמה עמו וכל גבורי החיל 7
Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
ויאמר יהוה אל יהושע אל תירא מהם כי בידך נתתים לא יעמד איש מהם בפניך 8
Dixitque Dominus ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit.
ויבא אליהם יהושע פתאם כל הלילה עלה מן הגלגל 9
Irruit itaque Iosue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis:
ויהמם יהוה לפני ישראל ויכם מכה גדולה בגבעון וירדפם דרך מעלה בית חורן ויכם עד עזקה ועד מקדה 10
Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth horon, et percussit usque Azeca et Maceda.
ויהי בנסם מפני ישראל הם במורד בית חורן ויהוה השליך עליהם אבנים גדלות מן השמים עד עזקה--וימתו רבים אשר מתו באבני הברד מאשר הרגו בני ישראל בחרב 11
Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth horon, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca: et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel.
אז ידבר יהושע ליהוה ביום תת יהוה את האמרי לפני בני ישראל ויאמר לעיני ישראל שמש בגבעון דום וירח בעמק אילון 12
Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna contra vallem Aialon.
וידם השמש וירח עמד עד יקם גוי איביו--הלא היא כתובה על ספר הישר ויעמד השמש בחצי השמים ולא אץ לבוא כיום תמים 13
Steteruntque Sol et Luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro iustorum? Stetit itaque Sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
ולא היה כיום ההוא לפניו ואחריו לשמע יהוה בקול איש כי יהוה נלחם לישראל 14
Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel.
וישב יהושע וכל ישראל עמו אל המחנה הגלגלה 15
Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae.
וינסו חמשת המלכים האלה ויחבאו במערה במקדה 16
Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
ויגד ליהושע לאמר נמצאו חמשת המלכים נחבאים במערה במקדה 17
Nunciatumque est Iosue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
ויאמר יהושע גלו אבנים גדלות אל פי המערה והפקידו עליה אנשים לשמרם 18
Qui praecepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant:
ואתם אל תעמדו--רדפו אחרי איביכם וזנבתם אותם אל תתנום לבוא אל עריהם כי נתנם יהוה אלהיכם בידכם 19
vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
ויהי ככלות יהושע ובני ישראל להכותם מכה גדולה מאד--עד תמם והשרידים שרדו מהם ויבאו אל ערי המבצר 20
Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi, qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
וישבו כל העם אל המחנה אל יהושע מקדה בשלום לא חרץ לבני ישראל לאיש--את לשנו 21
Reversusque est omnis exercitus ad Iosue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est.
ויאמר יהושע פתחו את פי המערה והוציאו אלי את חמשת המלכים האלה--מן המערה 22
Praecepitque Iosue, dicens: Aperite os speluncae, et adducite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
ויעשו כן--ויציאו אליו את חמשת המלכים האלה מן המערה את מלך ירושלם את מלך חברון את מלך ירמות את מלך לכיש את מלך עגלון 23
Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Ierusalem, regem Hebron, regem Ierimoth, regem Lachis, regem Eglon.
ויהי כהוציאם את המלכים האלה אל יהושע ויקרא יהושע אל כל איש ישראל ויאמר אל קציני אנשי המלחמה ההלכוא אתו קרבו שימו את רגליכם על צוארי המלכים האלה ויקרבו וישימו את רגליהם על צואריהם 24
Cumque adducti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subiectorum colla pedibus calcarent,
ויאמר אליהם יהושע אל תיראו ואל תחתו חזקו ואמצו--כי ככה יעשה יהוה לכל איביכם אשר אתם נלחמים אותם 25
rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti: sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
ויכם יהושע אחרי כן וימיתם ויתלם על חמשה עצים ויהיו תלוים על העצים עד הערב 26
Percussitque Iosue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites: fueruntque suspensi usque ad vesperum.
ויהי לעת בוא השמש צוה יהושע וירידום מעל העצים וישלכם אל המערה אשר נחבאו שם וישמו אבנים גדלות על פי המערה עד עצם היום הזה 27
Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos proiecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os eius saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
ואת מקדה לכד יהושע ביום ההוא ויכה לפי חרב ואת מלכה--החרם אותם ואת כל הנפש אשר בה לא השאיר שריד ויעש למלך מקדה כאשר עשה למלך יריחו 28
Eodem quoque die Macedam cepit Iosue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores eius: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Iericho.
ויעבר יהושע וכל ישראל עמו ממקדה--לבנה וילחם עם לבנה 29
Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
ויתן יהוה גם אותה ביד ישראל ואת מלכה ויכה לפי חרב ואת כל הנפש אשר בה לא השאיר בה שריד ויעש למלכה כאשר עשה למלך יריחו 30
quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel: percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores eius. non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho.
ויעבר יהושע וכל ישראל עמו מלבנה--לכישה ויחן עליה וילחם בה 31
De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam.
ויתן יהוה את לכיש ביד ישראל וילכדה ביום השני ויכה לפי חרב ואת כל הנפש אשר בה--ככל אשר עשה ללבנה 32
Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
אז עלה הרם מלך גזר לעזר את לכיש ויכהו יהושע ואת עמו עד בלתי השאיר לו שריד 33
Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum omni populo eius usque ad internecionem.
ויעבר יהושע וכל ישראל עמו מלכיש--עגלנה ויחנו עליה וילחמו עליה 34
Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
וילכדוה ביום ההוא ויכוה לפי חרב--ואת כל הנפש אשר בה ביום ההוא החרים ככל אשר עשה ללכיש 35
atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas, quae erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis.
ויעל יהושע וכל ישראל עמו מעגלונה--חברונה וילחמו עליה 36
Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam:
וילכדוה ויכוה לפי חרב ואת מלכה ואת כל עריה ואת כל הנפש אשר בה לא השאיר שריד ככל אשר עשה לעגלון ויחרם אותה ואת כל הנפש אשר בה 37
cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque eius, et omnia oppida regionis illius, universasque animas, quae in ea fuerant commoratae: non reliquit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
וישב יהושע וכל ישראל עמו דברה וילחם עליה 38
Inde reversus in Dabir,
וילכדה ואת מלכה ואת כל עריה ויכום לפי חרב ויחרימו את כל נפש אשר בה לא השאיר שריד כאשר עשה לחברון כן עשה לדברה ולמלכה וכאשר עשה ללבנה ולמלכה 39
cepit eam atque vastavit: regem quoque eius atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
ויכה יהושע את כל הארץ ההר והנגב והשפלה והאשדות ואת כל מלכיהם--לא השאיר שריד ואת כל הנשמה החרים כאשר צוה יהוה אלהי ישראל 40
Percussit itaque Iosue omnem Terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth cum regibus suis: non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israel,
ויכם יהושע מקדש ברנע ועד עזה ואת כל ארץ גשן ועד גבעון 41
a Cadesbarne usque Gazam. Omnem Terram Gessen usque Gabaon,
ואת כל המלכים האלה ואת ארצם לכד יהושע פעם אחת כי יהוה אלהי ישראל נלחם לישראל 42
universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo.
וישב יהושע וכל ישראל עמו אל המחנה הגלגלה 43
reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.

< יהושע 10 >