< איוב 6 >

ויען איוב ויאמר 1
Respondens autem Iob, dixit:
לו--שקול ישקל כעשי והיתי (והותי) במאזנים ישאו-יחד 2
Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
כי-עתה--מחול ימים יכבד על-כן דברי לעו 3
Quasi arena maris hæc gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena:
כי חצי שדי עמדי--אשר חמתם שתה רוחי בעותי אלוה יערכוני 4
Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
הינהק-פרא עלי-דשא אם יגעה-שור על-בלילו 5
Numquid rugiet onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit?
היאכל תפל מבלי-מלח אם-יש-טעם בריר חלמות 6
Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
מאנה לנגוע נפשי המה כדוי לחמי 7
Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt.
מי-יתן תבוא שאלתי ותקותי יתן אלוה 8
Quis det ut veniat petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
ויאל אלוה וידכאני יתר ידו ויבצעני 9
Et qui cœpit, ipse me conterat: solvat manum suam, et succidat me?
ותהי-עוד נחמתי-- ואסלדה בחילה לא יחמול כי-לא כחדתי אמרי קדוש 10
Et hæc mihi sit consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
מה-כחי כי-איחל ומה-קצי כי-אאריך נפשי 11
Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam?
אם-כח אבנים כחי אם-בשרי נחוש 12
Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
האם אין עזרתי בי ותשיה נדחה ממני 13
Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
למס מרעהו חסד ויראת שדי יעזוב 14
Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
אחי בגדו כמו-נחל כאפיק נחלים יעברו 15
Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
הקדרים מני-קרח עלימו יתעלם-שלג 16
Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
בעת יזרבו נצמתו בחמו נדעכו ממקומם 17
Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit, solventur de loco suo.
ילפתו ארחות דרכם יעלו בתהו ויאבדו 18
Involutæ sunt semitæ gressuum eorum: ambulabunt in vacuum, et peribunt.
הביטו ארחות תמא הליכת שבא קוו-למו 19
Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
בשו כי-בטח באו עדיה ויחפרו 20
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
כי-עתה הייתם לא תראו חתת ותיראו 21
Nunc venistis: et modo videntes plagam meam timetis.
הכי-אמרתי הבו לי ומכחכם שחדו בעדי 22
Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi?
ומלטוני מיד-צר ומיד עריצים תפדוני 23
Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me?
הורוני ואני אחריש ומה-שגיתי הבינו לי 24
Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi, instruite me.
מה-נמרצו אמרי-ישר ומה-יוכיח הוכח מכם 25
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?
הלהוכח מלים תחשבו ולרוח אמרי נואש 26
Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
אף-על-יתום תפילו ותכרו על-ריעכם 27
Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
ועתה הואילו פנו-בי ועל-פניכם אם-אכזב 28
Verumtamen quod cœpistis explete: præbete aurem, et videte an mentiar.
שובו-נא אל-תהי עולה ושבי (ושבו) עוד צדקי-בה 29
Respondete obsecro absque contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
היש-בלשוני עולה אם-חכי לא-יבין הוות 30
Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.

< איוב 6 >