< דברים 14 >

בנים אתם ליהוה אלהיכם לא תתגדדו ולא תשימו קרחה בין עיניכם--למת 1
Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
כי עם קדוש אתה ליהוה אלהיך ובך בחר יהוה להיות לו לעם סגלה מכל העמים אשר על פני האדמה 2
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
לא תאכל כל תועבה 3
Ne comedatis quæ immunda sunt.
זאת הבהמה אשר תאכלו שור שה כשבים ושה עזים 4
Hoc est animal quod comedere debetis: bovem, et ovem, et capram,
איל וצבי ויחמור ואקו ודישן ותאו וזמר 5
cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
וכל בהמה מפרסת פרסה ושסעת שסע שתי פרסות מעלת גרה בבהמה--אתה תאכלו 6
Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
אך את זה לא תאכלו ממעלי הגרה וממפריסי הפרסה השסועה את הגמל ואת הארנבת ואת השפן כי מעלה גרה המה ופרסה לא הפריסו--טמאים הם לכם 7
De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum: hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
ואת החזיר כי מפריס פרסה הוא ולא גרה--טמא הוא לכם מבשרם לא תאכלו ובנבלתם לא תגעו 8
Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
את זה תאכלו מכל אשר במים כל אשר לו סנפיר וקשקשת תאכלו 9
Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite:
וכל אשר אין לו סנפיר וקשקשת לא תאכלו--טמא הוא לכם 10
quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
כל צפור טהרה תאכלו 11
Omnes aves mundas comedite.
וזה אשר לא תאכלו מהם הנשר והפרס והעזניה 12
Immundas ne comedatis: aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
והראה ואת האיה והדיה למינה 13
ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum:
ואת כל ערב למינו 14
et omne corvini generis,
ואת בת היענה ואת התחמס ואת השחף ואת הנץ למינהו 15
et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum:
את הכוס ואת הינשוף והתנשמת 16
herodium ac cygnum, et ibin,
והקאת ואת הרחמה ואת השלך 17
ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
והחסידה והאנפה למינה והדוכיפת והעטלף 18
onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo: upupam quoque et vespertilionem.
וכל שרץ העוף טמא הוא לכם לא יאכלו 19
Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
כל עוף טהור תאכלו 20
Omne quod mundum est, comedite.
לא תאכלו כל נבלה לגר אשר בשעריך תתננה ואכלה או מכר לנכרי--כי עם קדוש אתה ליהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו 21
Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
עשר תעשר את כל תבואת זרעך היצא השדה שנה שנה 22
Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
ואכלת לפני יהוה אלהיך במקום אשר יבחר לשכן שמו שם מעשר דגנך תירשך ויצהרך ובכרת בקרך וצאנך למען תלמד ליראה את יהוה אלהיך--כל הימים 23
et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
וכי ירבה ממך הדרך כי לא תוכל שאתו--כי ירחק ממך המקום אשר יבחר יהוה אלהיך לשום שמו שם כי יברכך יהוה אלהיך 24
Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
ונתתה בכסף וצרת הכסף בידך והלכת אל המקום אשר יבחר יהוה אלהיך בו 25
vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:
ונתתה הכסף בכל אשר תאוה נפשך בבקר ובצאן וביין ובשכר ובכל אשר תשאלך נפשך ואכלת שם לפני יהוה אלהיך ושמחת אתה וביתך 26
et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua:
והלוי אשר בשעריך לא תעזבנו כי אין לו חלק ונחלה עמך 27
et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
מקצה שלש שנים תוציא את כל מעשר תבואתך בשנה ההוא והנחת בשעריך 28
Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
ובא הלוי כי אין לו חלק ונחלה עמך והגר והיתום והאלמנה אשר בשעריך ואכלו ושבעו--למען יברכך יהוה אלהיך בכל מעשה ידך אשר תעשה 29
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.

< דברים 14 >