< Psalmi 92 >

1 Psalam. Pjesma. Za dan subotnji. Dobro je slaviti Jahvu, pjevati imenu tvome, Svevišnji;
Psalmus Cantici, In die sabbati. Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo Altissime.
2 naviještati jutrom ljubav tvoju i noću vjernost tvoju,
Ad annunciandum mane misericordiam tuam: et veritatem tuam per noctem.
3 uz harfu od deset žica i liru, s pjesmom uz citaru.
In decachordo, psalterio: cum cantico, in cithara.
4 Obradovao si me djelima svojim, o Jahve, kličem zbog djela ruku tvojih.
Quia delectasti me Domine in factura tua: et in operibus manuum tuarum exultabo.
5 Kako su silna djela tvoja, o Jahve, i duboki naumi tvoji!
Quam magnificata sunt opera tua Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae:
6 Bezuman čovjek ne spoznaje, luđak ne shvaća.
Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelliget haec.
7 Sve ako bi bezbošci nicali k'o trava i cvali svi što zlo čine, određeni su za vječnu propast;
Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum: et apparuerint omnes, qui operantur iniquitatem: Ut intereant in saeculum saeculi:
8 a ti, Jahve, dovijeka uzvišen ostaješ.
tu autem Altissimus in aeternum Domine.
9 Doista, dušmani tvoji, o Jahve, tvoji će dušmani propasti; raspršit će se svi što čine zlo.
Quoniam ecce inimici tui Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt: et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
10 Rog si mi digao k'o u bivola, pomazao me uljem prečistim;
Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum: et senectus mea in misericordia uberi.
11 i oko mi s visoka gleda dušmane i uho mirno sluša o onima što na me ustaju.
Et despexit oculus meus inimicos meos: et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
12 K'o palma cvate pravednik i raste k'o cedar libanonski.
Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur.
13 Zasađeni u Domu Jahvinu, cvatu u dvorima Boga našega.
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
14 Rod donose i u starosti, sočni i puni svježine:
Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi: et bene patientes erunt,
15 da navijeste kako je pravedan Jahve, Hrid moja, onaj na kome nema nepravde.
ut annuncient: Quoniam rectus Dominus Deus noster: et non est iniquitas in eo.

< Psalmi 92 >