< 撒迦利亞書 12 >

1 耶和華論以色列的默示。 鋪張諸天、建立地基、造人裏面之靈的耶和華說:
Onus verbi Domini super Israel. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
2 「我必使耶路撒冷被圍困的時候,向四圍列國的民成為令人昏醉的杯;這默示也論到猶大。
Ecce ego ponam Ierusalem superliminare crapulæ omnibus populis in circuitu: sed et Iuda erit in obsidione contra Ierusalem.
3 那日,我必使耶路撒冷向聚集攻擊他的萬民當作一塊重石頭;凡舉起的必受重傷。
Et erit: In die illa ponam Ierusalem lapidem oneris cunctis populis: omnes, qui levabunt eam, concisione lacerabuntur: et colligentur adversus eam omnia regna terræ.
4 耶和華說:到那日,我必使一切馬匹驚惶,使騎馬的顛狂。我必看顧猶大家,使列國的一切馬匹瞎眼。
In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem eius in amentiam: et super domum Iuda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam cæcitate.
5 猶大的族長必心裏說:『耶路撒冷的居民倚靠萬軍之耶和華-他們的上帝,就作我們的能力。』
Et dicent duces Iuda in corde suo: Confortentur mihi habitatores Ierusalem in Domino exercituum Deo eorum.
6 「那日,我必使猶大的族長如火盆在木柴中,又如火把在禾捆裏;他們必左右燒滅四圍列國的民。耶路撒冷人必仍住本處,就是耶路撒冷。
In die illa ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram, et ad sinistram omnes populos in circuitu: et habitabitur Ierusalem rursus in loco suo in Ierusalem.
7 「耶和華必先拯救猶大的帳棚,免得大衛家的榮耀和耶路撒冷居民的榮耀勝過猶大。
Et salvabit Dominus tabernacula Iuda, sicut in principio: ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Ierusalem contra Iudam.
8 那日,耶和華必保護耶路撒冷的居民。他們中間軟弱的必如大衛;大衛的家必如上帝,如行在他們前面之耶和華的使者。
In die illa proteget Dominus habitatores Ierusalem, et erit qui offenderit ex eis in die illa, quasi David: et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.
9 那日,我必定意滅絕來攻擊耶路撒冷各國的民。
Et erit in die illa: quæram conterere omnes Gentes, quæ veniunt contra Ierusalem.
10 「我必將那施恩叫人懇求的靈,澆灌大衛家和耶路撒冷的居民。他們必仰望我,就是他們所扎的;必為我悲哀,如喪獨生子,又為我愁苦,如喪長子。
Et effundam super domum David, et super habitatores Ierusalem spiritum gratiæ, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
11 那日,耶路撒冷必有大大的悲哀,如米吉多平原之哈達臨門的悲哀。
In die illa magnus erit planctus in Ierusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
12 境內一家一家地都必悲哀。大衛家,男的獨在一處,女的獨在一處。拿單家,男的獨在一處,女的獨在一處。
Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum:
13 利未家,男的獨在一處,女的獨在一處。示每家,男的獨在一處,女的獨在一處。
familiæ domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiæ Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum.
14 其餘的各家,男的獨在一處,女的獨在一處。
Omnes familiæ reliquæ, familiæ et familiæ seorsum, et mulieres eorum seorsum.

< 撒迦利亞書 12 >