< 詩篇 89 >

1 以斯拉人以探的訓誨詩。 我要歌唱耶和華的慈愛,直到永遠; 我要用口將你的信實傳與萬代。
Intellectus Ethan Ezrahitæ. Misericordias Domini in æternum cantabo. In generationem et generationem annunciabo veritatem tuam in ore meo.
2 因我曾說:你的慈悲必建立到永遠; 你的信實必堅立在天上。
Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis: præparabitur veritas tua in eis.
3 我與我所揀選的人立了約, 向我的僕人大衛起了誓:
Disposui testamentum electis meis, iuravi David servo meo:
4 我要建立你的後裔,直到永遠; 要建立你的寶座,直到萬代。 (細拉)
usque in æternum præparabo semen tuum. Et ædificabo in generationem, et generationem sedem tuam.
5 耶和華啊,諸天要稱讚你的奇事; 在聖者的會中,要稱讚你的信實。
Confitebuntur cæli mirabilia tua Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
6 在天空誰能比耶和華呢? 神的眾子中,誰能像耶和華呢?
Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino: similis erit Deo in filiis Dei?
7 他在聖者的會中,是大有威嚴的上帝, 比一切在他四圍的更可畏懼。
Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum: magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
8 耶和華-萬軍之上帝啊, 哪一個大能者像你耶和華? 你的信實是在你的四圍。
Domine Deus virtutum quis similis tibi? potens es Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
9 你管轄海的狂傲; 波浪翻騰,你就使它平靜了。
Tu dominaris potestati maris: motum autem fluctuum eius tu mitigas.
10 你打碎了拉哈伯,似乎是已殺的人; 你用有能的膀臂打散了你的仇敵。
Tu humiliasti sicut vulneratum, superbum: in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
11 天屬你,地也屬你; 世界和其中所充滿的都為你所建立。
Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitudinem eius tu fundasti:
12 南北為你所創造; 他泊和黑門都因你的名歡呼。
aquilonem, et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt:
13 你有大能的膀臂; 你的手有力,你的右手也高舉。
tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
14 公義和公平是你寶座的根基; 慈愛和誠實行在你前面。
iustitia et iudicium præparatio sedis tuæ. Misericordia et veritas præcedent faciem tuam:
15 知道向你歡呼的,那民是有福的! 耶和華啊,他們在你臉上的光裏行走。
beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
16 他們因你的名終日歡樂, 因你的公義得以高舉。
et in nomine tuo exultabunt tota die: et in iustitia tua exaltabuntur.
17 你是他們力量的榮耀; 因為你喜悅我們,我們的角必被高舉。
Quoniam gloria virtutis eorum tu es: et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
18 我們的盾牌屬耶和華; 我們的王屬以色列的聖者。
Quia Domini est assumptio nostra: et sancti Israel regis nostri.
19 當時,你在異象中曉諭你的聖民,說: 我已把救助之力加在那有能者的身上; 我高舉那從民中所揀選的。
Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente: et exaltavi electum de plebe mea.
20 我尋得我的僕人大衛, 用我的聖膏膏他。
Inveni David servum meum: oleo sancto meo unxi eum.
21 我的手必使他堅立; 我的膀臂也必堅固他。
Manus enim mea auxiliabitur ei: et brachium meum confortabit eum.
22 仇敵必不勒索他; 凶惡之子也不苦害他。
Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
23 我要在他面前打碎他的敵人, 擊殺那恨他的人。
Et concidam a facie ipsius inimicos eius: et odientes eum in fugam convertam.
24 只是我的信實和我的慈愛要與他同在; 因我的名,他的角必被高舉。
Et veritas mea, et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
25 我要使他的左手伸到海上, 右手伸到河上。
Et ponam in mari manum eius: et in fluminibus dexteram eius.
26 他要稱呼我說:你是我的父, 是我的上帝,是拯救我的磐石。
Ipse invocabit me: Pater meus es tu: Deus meus, et susceptor salutis meæ:
27 我也要立他為長子, 為世上最高的君王。
Et ego primogenitum ponam illum excelsum præ regibus terræ.
28 我要為他存留我的慈愛,直到永遠; 我與他立的約必要堅定。
In æternum servabo illi misericordiam meam: et testamentum meum fidele ipsi.
29 我也要使他的後裔存到永遠, 使他的寶座如天之久。
Et ponam in sæculum sæculi semen eius: et thronum eius sicut dies cæli.
30 倘若他的子孫離棄我的律法, 不照我的典章行,
Si autem dereliquerint filii eius legem meam: et in iudiciis meis non ambulaverint:
31 背棄我的律例, 不遵守我的誡命,
Si iustitias meas profanaverint: et mandata mea non custodierint:
32 我就要用杖責罰他們的過犯, 用鞭責罰他們的罪孽。
Visitabo in virga iniquitates eorum: et in verberibus peccata eorum.
33 只是我必不將我的慈愛全然收回, 也必不叫我的信實廢棄。
Misericordiam autem meam non dispergam ab eo: neque nocebo in veritate mea:
34 我必不背棄我的約, 也不改變我口中所出的。
Neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
35 我一次指着自己的聖潔起誓: 我決不向大衛說謊!
Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:
36 他的後裔要存到永遠; 他的寶座在我面前如日之恆一般,
semen eius in æternum manebit. Et thronus eius sicut Sol in conspectu meo,
37 又如月亮永遠堅立, 如天上確實的見證。 (細拉)
et sicut Luna perfecta in æternum: et testis in cælo fidelis.
38 但你惱怒你的受膏者, 就丟掉棄絕他。
Tu vero repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum.
39 你厭惡了與僕人所立的約, 將他的冠冕踐踏於地。
Evertisti testamentum servi tui: profanasti in terra Sanctuarium eius.
40 你拆毀了他一切的籬笆, 使他的保障變為荒場。
Destruxisti omnes sepes eius: posuisti firmamentum eius formidinem.
41 凡過路的人都搶奪他; 他成為鄰邦的羞辱。
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: factus est opprobrium vicinis suis.
42 你高舉了他敵人的右手; 你叫他一切的仇敵歡喜。
Exaltasti dexteram deprimentium eum: lætificasti omnes inimicos eius.
43 你叫他的刀劍捲刃, 叫他在爭戰之中站立不住。
Avertisti adiutorium gladii eius: et non es auxiliatus ei in bello.
44 你使他的光輝止息, 將他的寶座推倒於地。
Destruxisti eum ab emundatione: et sedem eius in terram collisisti.
45 你減少他青年的日子, 又使他蒙羞。 (細拉)
Minorasti dies temporis eius: perfudisti eum confusione.
46 耶和華啊,這要到幾時呢? 你要將自己隱藏到永遠嗎? 你的忿怒如火焚燒要到幾時呢?
Usquequo Domine avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
47 求你想念我的時候是何等的短少; 你創造世人,要使他們歸何等的虛空呢?
Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
48 誰能常活免死、 救他的靈魂脫離陰間的權柄呢? (細拉) (Sheol h7585)
Quis est homo, qui vivet, et non videbit mortem: eruet animam suam de manu inferi? (Sheol h7585)
49 主啊,你從前憑你的信實 向大衛立誓要施行的慈愛在哪裏呢?
Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
50 主啊,求你記念僕人們所受的羞辱, 記念我怎樣將一切強盛民的羞辱存在我懷裏。
Memor esto Domine opprobrii servorum tuorum (quod continui in sinu meo) multarum gentium.
51 耶和華啊,你的仇敵用這羞辱羞辱了你的僕人, 羞辱了你受膏者的腳蹤。
Quod exprobraverunt inimici tui Domine, quod exprobraverunt commutationem Christi tui.
52 耶和華是應當稱頌的,直到永遠。 阿們!阿們!
Benedictus Dominus in æternum: fiat, fiat.

< 詩篇 89 >