< 箴言 24 >

1 你不要嫉妒惡人, 也不要起意與他們相處;
Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
2 因為,他們的心圖謀強暴, 他們的口談論奸惡。
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3 房屋因智慧建造, 又因聰明立穩;
Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4 其中因知識充滿各樣美好寶貴的財物。
In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5 智慧人大有能力; 有知識的人力上加力。
Vir sapiens, fortis est: et vir doctus, robustus et validus.
6 你去打仗,要憑智謀; 謀士眾多,人便得勝。
Quia cum dispositione initur bellum: et erit salus ubi multa consilia sunt.
7 智慧極高,非愚昧人所能及, 所以在城門內不敢開口。
Excelsa stulto sapientia, in porta non aperiet os suum.
8 設計作惡的, 必稱為奸人。
Qui cogitat mala facere, stultus vocabitur.
9 愚妄人的思念乃是罪惡; 褻慢者為人所憎惡。
Cogitatio stulti peccatum est: et abominatio hominum detractor.
10 你在患難之日若膽怯, 你的力量就微小。
Si desperaveris lassus in die angustiæ: imminuetur fortitudo tua.
11 人被拉到死地,你要解救; 人將被殺,你須攔阻。
Erue eos, qui ducuntur ad mortem: et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.
12 你若說:這事我未曾知道, 那衡量人心的豈不明白嗎? 保守你命的豈不知道嗎? 他豈不按各人所行的報應各人嗎?
Si dixeris: Vires non suppetunt: qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini iuxta opera sua.
13 我兒,你要吃蜜,因為是好的; 吃蜂房下滴的蜜便覺甘甜。
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo:
14 你心得了智慧,也必覺得如此。 你若找着,至終必有善報; 你的指望也不致斷絕。
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15 你這惡人,不要埋伏攻擊義人的家; 不要毀壞他安居之所。
Ne insidieris, et quæras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem eius.
16 因為,義人雖七次跌倒,仍必興起; 惡人卻被禍患傾倒。
Septies enim cadet iustus, et resurget: impii autem corruent in malum.
17 你仇敵跌倒,你不要歡喜; 他傾倒,你心不要快樂;
Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exultet cor tuum:
18 恐怕耶和華看見就不喜悅, 將怒氣從仇敵身上轉過來。
ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19 不要為作惡的心懷不平, 也不要嫉妒惡人;
Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios:
20 因為,惡人終不得善報; 惡人的燈也必熄滅。
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21 我兒,你要敬畏耶和華與君王, 不要與反覆無常的人結交,
Time Dominum, fili mi, et regem: et cum detractoribus non commiscearis:
22 因為他們的災難必忽然而起。 耶和華與君王所施行的毀滅, 誰能知道呢?
quoniam repente consurget perditio eorum: et ruinam utriusque quis novit?
23 以下也是智慧人的箴言: 審判時看人情面是不好的。
Hæc quoque sapientibus: Cognoscere personam in iudicio non est bonum.
24 對惡人說「你是義人」的, 這人萬民必咒詛,列邦必憎惡。
Qui dicunt impio: Iustus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25 責備惡人的,必得喜悅; 美好的福也必臨到他。
Qui arguunt eum, laudabuntur: et super ipsos veniet benedictio.
26 應對正直的,猶如與人親嘴。
Labia deosculabitur, qui recta verba respondet.
27 你要在外頭預備工料, 在田間辦理整齊, 然後建造房屋。
Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum: ut postea ædifices domum tuam.
28 不可無故作見證陷害鄰舍, 也不可用嘴欺騙人。
Ne sis testis frustra contra proximum tuum: nec lactes quemquam labiis tuis.
29 不可說:人怎樣待我,我也怎樣待他; 我必照他所行的報復他。
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei: reddam unicuique secundum opus suum.
30 我經過懶惰人的田地、 無知人的葡萄園,
Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti:
31 荊棘長滿了地皮, 刺草遮蓋了田面, 石牆也坍塌了。
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem eius spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
32 我看見就留心思想; 我看着就領了訓誨。
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33 再睡片時,打盹片時, 抱着手躺臥片時,
Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas:
34 你的貧窮就必如強盜速來, 你的缺乏彷彿拿兵器的人來到。
et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

< 箴言 24 >