< 那鴻書 1 >

1 論尼尼微的默示,就是伊勒歌斯人那鴻所得的默示。
Onus Ninive: Liber visionis Nahum Elchesaei.
2 耶和華是忌邪施報的上帝。 耶和華施報大有忿怒; 向他的敵人施報, 向他的仇敵懷怒。
Deus aemulator, et ulciscens Dominus: ulciscens Dominus, et habens furorem: ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
3 耶和華不輕易發怒,大有能力, 萬不以有罪的為無罪。 他乘旋風和暴風而來, 雲彩為他腳下的塵土。
Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate, et turbine viae eius, et nebulae pulvis pedum eius.
4 他斥責海,使海乾了, 使一切江河乾涸。 巴珊和迦密的樹林衰殘; 黎巴嫩的花草也衰殘了。
Increpans mare, et exiccans illud: et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan, et Carmelus: et flos Libani elanguit.
5 大山因他震動; 小山也都消化。 大地在他面前突起; 世界和住在其間的也都如此。
Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt: et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo.
6 他發忿恨,誰能立得住呢? 他發烈怒,誰能當得起呢? 他的忿怒如火傾倒; 磐石因他崩裂。
Ante faciem indignationis eius quis stabit? et quis resistet in ira furoris eius? indignatio eius effusa est ut ignis: et petrae dissolutae sunt ab eo.
7 耶和華本為善, 在患難的日子為人的保障, 並且認得那些投靠他的人。
Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis: et sciens sperantes in se.
8 但他必以漲溢的洪水淹沒尼尼微, 又驅逐仇敵進入黑暗。
et in diluvio praetereunte, consummationem faciet loci eius: et inimicos eius persequentur tenebrae.
9 尼尼微人哪,設何謀攻擊耶和華呢? 他必將你們滅絕淨盡; 災難不再興起。
Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non consurget duplex tribulatio.
10 你們像叢雜的荊棘, 像喝醉了的人, 又如枯乾的碎詡全然燒滅。
Quia sicut spinae seinvicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium: consumentur quasi stipula ariditate plena.
11 有一人從你那裏出來, 圖謀邪惡,設惡計攻擊耶和華。
Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam: mente pertractans praevaricationem.
12 耶和華如此說: 尼尼微雖然勢力充足,人數繁多, 也被剪除,歸於無有。 猶大啊,我雖然使你受苦, 卻不再使你受苦。
Haec dicit Dominus: Si perfecti fuerint: et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit: afflixi te, et non affligam te ultra.
13 現在我必從你頸項上折斷他的軛, 扭開他的繩索。
Et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
14 耶和華已經出令,指着尼尼微說: 你名下的人必不留後; 我必從你神的廟中除滅雕刻的偶像和鑄造的偶像; 我必因你鄙陋,使你歸於墳墓。
Et praecipiet super te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile, ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
15 看哪,有報好信傳平安之人的腳登山,說: 猶大啊,可以守你的節期, 還你所許的願吧! 因為那惡人不再從你中間經過, 他已滅絕淨盡了。
Ecce super montes pedes evangelizantis, et annunciantis pacem: celebra Iuda festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit.

< 那鴻書 1 >