< 耶利米哀歌 1 >

1 先前滿有人民的城, 現在何竟獨坐! 先前在列國中為大的, 現在竟如寡婦; 先前在諸省中為王后的, 現在成為進貢的。
ALEPH. Quomodo sedet sola civitas plena populo: facta est quasi vidua domina Gentium: princeps provinciarum facta est sub tributo.
2 她夜間痛哭,淚流滿腮; 在一切所親愛的中間沒有一個安慰她的。 她的朋友都以詭詐待她, 成為她的仇敵。
BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrymæ eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam et omnibus charis eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
3 猶大因遭遇苦難, 又因多服勞苦就遷到外邦。 她住在列國中,尋不着安息; 追逼她的都在狹窄之地將她追上。
GHIMEL. Migravit Iudas propter afflictionem, et multitudinem servitutis: habitavit inter gentes, nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
4 錫安的路徑因無人來守聖節就悲傷; 她的城門淒涼; 她的祭司歎息; 她的處女受艱難,自己也愁苦。
DALETH. Viæ Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem: omnes portæ eius destructæ: sacerdotes eius gementes: virgines eius squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
5 她的敵人為首; 她的仇敵亨通; 因耶和華為她許多的罪過使她受苦; 她的孩童被敵人擄去。
HE. Facti sunt hostes eius in capite, inimici eius locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum eius: parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
6 錫安城的威榮全都失去。 她的首領像找不着草場的鹿; 在追趕的人前無力行走。
VAU. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: facti sunt principes eius velut arietes non invenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
7 耶路撒冷在困苦窘迫之時, 就追想古時一切的樂境。 她百姓落在敵人手中,無人救濟; 敵人看見,就因她的荒涼嗤笑。
ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius.
8 耶路撒冷大大犯罪, 所以成為不潔之物; 素來尊敬她的,見她赤露就都藐視她; 她自己也歎息退後。
HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea instabilis facta est: omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
9 她的污穢是在衣襟上; 她不思想自己的結局, 所以非常地敗落, 無人安慰她。 她說:耶和華啊,求你看我的苦難, 因為仇敵誇大。
TETH. Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui: deposita est vehementer, non habens consolatorem: vide Domine afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
10 敵人伸手,奪取她的美物; 她眼見外邦人進入她的聖所- 論這外邦人,你曾吩咐不可入你的會中。
IOD. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius: quia vidit Gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 她的民都歎息,尋求食物; 他們用美物換糧食,要救性命。 他們說:耶和華啊,求你觀看, 因為我甚是卑賤。
CAPH. Omnis populus eius gemens, et quærens panem: dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. vide Domine et considera, quoniam facta sum vilis.
12 你們一切過路的人哪,這事你們不介意嗎? 你們要觀看: 有像這臨到我的痛苦沒有- 就是耶和華在他發烈怒的日子使我所受的苦?
LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus: quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus in die iræ furoris sui.
13 他從高天使火進入我的骨頭, 剋制了我; 他鋪下網羅,絆我的腳, 使我轉回; 他使我終日淒涼發昏。
MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me: expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum: posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
14 我罪過的軛是他手所綁的, 猶如軛繩縛在我頸項上; 他使我的力量衰敗。 主將我交在我所不能敵擋的人手中。
NUN. Vigilavit iugum iniquitatum mearum: in manu eius convolutæ sunt, et impositæ collo meo: Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere.
15 主輕棄我中間的一切勇士, 招聚多人攻擊我, 要壓碎我的少年人。 主將猶大居民踹下, 像在酒醡中一樣。
SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei: vocavit adversum me tempus, ut contereret electos meos: torcular calcavit Dominus virgini filiæ Iuda.
16 我因這些事哭泣; 我眼淚汪汪; 因為那當安慰我、救我性命的, 離我甚遠。 我的兒女孤苦, 因為仇敵得了勝。
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas: quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam: facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
17 錫安舉手,無人安慰。 耶和華論雅各已經出令, 使四圍的人作他仇敵; 耶路撒冷在他們中間像不潔之物。
PHE. Expandit Sion manus suas, non est qui consoletur eam: mandavit Dominus adversum Iacob in circuitu eius hostes eius: facta est Ierusalem quasi polluta menstruis inter eos.
18 耶和華是公義的! 他這樣待我,是因我違背他的命令。 眾民哪,請聽我的話, 看我的痛苦; 我的處女和少年人都被擄去。
SADE. Iustus est Dominus, quia os eius ad iracundiam provocavi. audite obsecro universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ, et iuvenes mei abierunt in captivitatem.
19 我招呼我所親愛的, 他們卻愚弄我。 我的祭司和長老正尋求食物、救性命的時候, 就在城中絕氣。
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me: sacerdotes mei, et senes mei in urbe consumpti sunt: quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
20 耶和華啊,求你觀看, 因為我在急難中。 我心腸擾亂; 我心在我裏面翻轉, 因我大大悖逆。 在外,刀劍使人喪子; 在家,猶如死亡。
RES. Vide Domine quoniam tribulor, conturbatus est venter meus: subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
21 聽見我歎息的有人; 安慰我的卻無人! 我的仇敵都聽見我所遭的患難; 因你做這事,他們都喜樂。 你必使你報告的日子來到, 他們就像我一樣。
SIN. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me: omnes inimici mei audierunt malum meum lætati sunt, quoniam tu fecisti: adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
22 願他們的惡行都呈在你面前; 你怎樣因我的一切罪過待我, 求你照樣待他們; 因我歎息甚多,心中發昏。
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.

< 耶利米哀歌 1 >